# Ald. metr. 853-863

Aldhelm, Ald. metr., 853 to 863. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/853
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/853

A Quot sunt pedes, qui dupla divisionis qualitate partiantur?.VI. id est iambus, trocheus, molosus, tribrachus, ionicus minor, ionicus maior, quos nunc arsis, nunc thesis discordante temporum trutina vergunt et inclinant. Δ Quae est sescupla divisio et quare dicta est vel quot s pedes eidem divisioni serviunt ? Sescupla dicta est quasi semis dupla, quia altera pars alteram non duplo vincit sed medietate dupli, idcirco aequam divisionem | temporis augmento velut momentanae exagio sescupla superans praeponderat, quamvis dupla gemino armata tempore eandem sescuplam praecellat. Denique ad eandem pertinent sescuplam hi .VII. pedes: bachius, palimbachius, amphimacrus et peones IV. Δ Quo argumento quibusve indiciis colligi queat, utrum ad arsin an ad thesin plura tempora conferantur? Omnes sillabae tam nominum quam verborum seu cuiuslibet partis a fine, non a principio numerantur. Quapropter tempora in arsi et thesi accentibus discernuntur, qui|tribus locorum limitibus clauduntur, id est ultimo, paenultimo, antepaenultimo. Nam si antepaenultima acuitur, quae numquam circumflectitur, in arsi plura supputantur tempora; quodsi paenultima acuto aut circumflexo accentu pronuntiatur, thesis uberiorem calculationem praeoccupans usurpabit. DE PIRRICHIO. Δ Iam nunc exemplorum formulas ad pirrichium pedem pertinentes inhianter satago audire et praesertim ex principalibus orationum partibus id est nominis et verbi regula congestas. Haec sunt nomina, quae multiformi quinque declinationum radice vulgo pululasse noscuntur ut deus, decus, pius, genus, pecus, bonus, modus, domus, lupus, lepus, latus, chorus, crocus, torus, thronus, dolus, nemus, novus, scelus, opus, locus, equus, cibus, reus, comes, Ceres, seges, acus, manus; malus, si nequam significare videbitur, ex duabus brevibus constat et erit pirrichius, ut est etiam Ille malus Calabris errans in saltibus anguis et in bucolicis ut me malus abstulit error; ast vero si malus navis fuerit, cui antemnarum carbasa et rudentes adnectuntur, ad trochei regulam redigitur ex longa et brevi, ut Vergilius libro.V.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
