Latin
867 to 870
Aldhelm, Ald. metr. 867-870
Not analysed yet
Δ Expositis igitur strictim summatimque nominum regulis, quae primi pedis legibus suffragantur, adde verborum exempla! |Verba quoque tam primae coniugationis quam tertiae correptae pari condicione concurrunt ut voco, veto, levo, seco, neco, puto, cavo, lito, voro, nego, amo, frico, plico, dico, (dicas dicat correpta paenultima |ut poeta virgo Maria, tibi Sixtus nova templa dicavi, quod est primae coniugationis; ast vero dico dicis dicit tertiae, ubi paenultima producitur ut Dicitis agricolis nautisque venire fragosam) paro, aro, crepo, sono, tono, novo, cibo, cubo, ligo, mico, creo, meo, beo, rigo, lito, labo, loco, rogo, iugo, fugo, lavo (nam differt a labo, quod est nuto, et lavo activum est, labo neutrum) roto, pio, hio (cuius frequentativum vel iterativum est hieto hietas hietat et inchoativum hisco hiscis hiscit), domo. nato, gravo, probo, iuvo, gelo(unde est congelasco), volo (volo tam volantis quam volentis personam demonstrans ad pirrichium pertinere declaratur ut volitans per tempora mundus, item et plura volentem Dicere deseruit) cano, cado, fremo, gemo, fero, gero, tero, sero, sino, ago, meto, peto, tego, colo, bibo, rego, lego, traho, scio, cio (unde excire), vomo, pluo, spuo, emo, nuo, queo, eo, fluo, luo, ruo, struo, loquor, precor, sequor, queror, reor, fruor, moror. Verba similiter defectiva in hanc regulam copulantur ut libet, placet, piget, pudet, iuvat, decet, liquet, licet. Δ Ergo praedicta verba confusae coniugationis, quae in ·o· litteram terminantur, semper ad pirrichium pertinebunt? Quoties finalis sillaba corripitur, procul dubio pirrichius generatur ut Malo manere niger; minus ultima fata verebor vel Nec gero magna simul, sed congero multa vicissim et iterum Nolo sepulcra pati, scio me submergere terrae; si vero eadem sillaba producitur, iambus certissime procreatur, ut Vergilius Ascraeumque cano Romana per oppida carmen; |scanditur enim: Ascrae. umqueca. no Ro. manaper. oppida. carmen.