Latin
884 to 891
Aldhelm, Ald. metr. 884-891
Not analysed yet
Sumuntur etiam eiusdem pedis exempla ab adverbio qualitatis et quantitatis ut sancte, caste, docte, care, late, longe; si autem haec nomina fuerint vocativi casus, ad trocheum rediguntur, non ad spondeum. Plurima quoque participia tempore praesenti spondei legibus non refragantur, sed suffragantur ut dicens, ducens, vivens, turgens, trudens, sternens, stertens, scandens. A Partes orationum, quae spondeo subduntur, quo accentu preferendae sunt? X Omnes quidem tam positione quam natura longae regulariter acuuntur. DE IAMBO. A lambici pedis exempla primitus a nomine venien|tia congerere non pigeat! K Nomina, quae iambicis legibus concurrunt, haec esse noscuntur ut silex, senex, calix, apex, latex, tenax, rapax, fugax, sagax, minax, edax, emax, varix (unde varicosus dicitur, qui varicibus id est tortuosis venarum anfractibus in poplite et suris pulparum deformatur), trilex, triplex, salix, culex (ut Vergilium disticon fecisse commentaria declarant Parve culex, pecudum custos? ,tibi tale merenti Funeris officium vitae pro munere reddit; scanditur ita: parvecu. lexpecu dumcu. stostibi. taleme. renti; et hic versus bucolicus vocatur), ferox, ferax, sequax, loquax, procax, parens, frequens, recens, cliens, fides, dies, salus; palus paludis, si tertiae declinationis fuerit, ad iambum pertinere haud dubium est, ut Vergilius libro. VI. |gemuit sub pondere cymba Sutilis et multam accepit rimosa paludem, äst vero si secunda declinatione genetivus in ·i· terminabitur, trochaicis legibus rite mancipatur, ut ille versificus septimo divinae legis libro de pelice fraudulenta Samsonis, quae subdola pelicatus persuasione sinagogae tipum praetulit, eleganter cecinisse memoratur dicens Suspensa nectit dextra palisque reflectens et infra Exiliens, inquit, reicit palos crinemque renodat. Quaedam etiam verba tam primae quam secundae coniugationis iambo conveniunt in secunda persona numero singulari indicativo et imperativo modo ut amas ama, putas puta, paras para, aras ara, secas seca, necas neca, vocas voca, locas loca.