# Ald. metr. 915-923

Aldhelm, Ald. metr., 915 to 923. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/915
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/915

Item de secunda coniugatione: iubeo, doceo, soleo, studeo, stupeo, video, rigeo, tepeo, noceo, tabeo, rubeo, taceo, habeo, vigeo, egeo, caleo, doleo, oleo (ut poeta atque olido consuetum vivere ceno, careo, iaceo, caveo, maneo, tumeo, timeo, teneo, valeo, niteo, lateo, cieo, pateo, voveo, vireo, moneo, paveo, faveo, foveo, moveo; item de tertia: fodio, quatio, odio, redimo, venio, facio, rapio, capio, fugio, cupio, sapio, metuo, tribuo, statuo, polio, redeo, iacio, ferio, nequeo. Item verba passiva communia et deponentia, quae finali ·r· littera in prima persona terminantur, tribracho conveniunt: numeror, temeror, operor, imitor, veneror, dominor, modulor, famulor, iaculor, stabulor, meditor, populor, epulor, spatior, speculor, moderor, gradior, orior, glomeror, comitor, stipulor, medicor et medeor (tam primae quam secundae coniugationis esse poetae | declarant: Sedulius Nec tibi parva salus domino medicante Maria, item Prosper Inque putres fibras descendat cura medentis), mereor, fateor, tueor, gradior, vereor, potior, patior, morior, orior. A pronominibus vero vel participiis cuius|libet temporis tribrachum haud umquam dirivatumreminiscor, quamvis in ceteris orationum partibus crebro poematibus insertum recorder ut igitur, quoniam, etenim et his similia. Δ Praedicta sermonum exempla quo accentu proferuntur ? X Omnia propemodum acuuntur, et quia antepaenultima accentu notatur, idcirco, ut arbitror, duo tempora in tribracho ad arsin et unum ad thesin pertinebunt. DE MOLOSO. Δ Da rationem nominum et verborum ad molosum pedem pertinentem! X Nomina primitus strictim et summatim degerere nitor tam singulari quam plurali numero congesta ut maiestas, libertas, tempestas, paupertas, pubertas, ubertas, sermones, mangones , lenones, praedones, musmones, caupones, perones, sutores, praecones, lurcones, doctores, lectores, lictores, tortores, crabrones, rumores (ut Prosper Non faciles pateant scaevis rumoribus aures) Romani, humani, divini, formosi, frontosi, setosi, muscosi, dumosi, obsceni, cancelli, rostrati, nervosi, herbosi, hirsuti, rugosi. Nascitur etiam molosus a verborum generibus tempore praeterito perfecto ut dixisti, vexisti, prompsisti, saepsisti, repsisti, scalpsisti sculpsisti, serpsisti et cetera.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
