# Ald. metr. 924-932

Aldhelm, Ald. metr., 924 to 932. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/924
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/924

A participiis quoque tam praesentis quam futuri temporis oriri molosus dignoscitur, ut dicentes dicturi, | viventes victuri, mergentes mersuri, scindentes scissuri, prandentes pransuri, pingentes picturi, tondentes tonsuri. Hic ergo pes dupla divisionis norma partitur et acuto accentu pronuntiatur, et quia paenultima acuitur, arsin habere reor tempora duo et thesin quattuor. DE ANAPESTO. Δ Quae sunt exempla anapesticis regulis mancipata ac subiecta? Haec sunt nomina anapesto suffragrantia et concordi ratione respondentia utpote deitas, pietas, bonitas, novitas, brevitas, levitas, gravitas, probitas, feritas, species, sanies, macies, glacies, rabies, scabies, series, facies, acies et reliqua similia. Verum haec paucula exemplis anape|sticis congruentia sufficiant, quia de praedictis nominibus, quae in tribracho congessimus, anapestus legitime generatur tam genetivo, dativo et ablativo singulari quam nominativo, accusativo, vocativo et ablativo plurali, si masculina seu feminina fuerint primae et secundae declinationis ut anima, aquila, pedica, hedera, item dominus, radius, gladius, catulus; neutralia autem illa in singulari quidem numero per eosdem casus anapesto concordant, sed in plurali exceptis dativo et ablativo discordant ; at vero quarta declinatio casibus discrepat ut sonitus, fremitus, gemitus, rugitus, reditus, ruditus. Verba autem tam primae coniugationis quam tertiae, quae in tribracho proposuimus, quando ad significationes participiorum rediguntur, solutione ultimae sillabae in -ans aut in -ens anapesti legibus rite famulabuntur, ut | numerans, rogitans, maculans, properans, dubitans, haec vero de tertia: veniens (ut pulchro veniens in corpore virtus) faciens, rapiens, capiens, fugiens, metuens ut in georgicis Hoc metuens caeli menses et sidera serva. Porro verba secundae coniugationis, quae in tribracho praediximus, participiorum significationibus subnexa nequaquam anapesto, sed iambo mancipari censeo, quandoquidem statu trisillaborum pedum amisso ad regulam disillaborum rediguntur, ut iubeo iubens, doceo docens, caleo calens, madeo madens, oleo olens. Δ Anapestus qua divisionis formula partitur et quo accentu profertur?

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
