# Ald. metr. 933-943

Aldhelm, Ald. metr., 933 to 943. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/933
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/933

X Eidem anapesto aequa divisio competit, quia totidem tempora arsis sibi usurpat, quot in thesi continentur. Acutus vero accentus in antepaenultima ponendus est, dum paenultima naturaliter corripitur. DE DACTILO. Δ Dactilus unde vocabulum nominis proprietate sortitus est? X Auctoritas Graecae interpretationis dactilum digitum nuncupavit, qui tribus articulis formatur; sic isdem pes ternis sillabis continetur. Δ Dicito dactilici pedis exerapla ad eundem regulariter congruentia! X Nomina primitus breviter ponenda | sunt ut fibula, fabula, alea (unde aleator calculis et tesseris ludens per aleam), area, ardea, simia, vernula, garrula, tippula, tessera, cartula, sportula, glebula, fistula, castula, calculus, (garrulus) luridus, squalidus, horridus, frigidus, umidus, aridus, Caucasus, carbasus, Menalus, frivolus, cernuus , culleus, caerulus, anulus ut illud epithalamii carmen Anulus e digitis tollatur mollibus asper. Quaedam ex his principalia sunt et primae positionis ut alea, tessera, Caucasus; quaedam epitheta, quae | nominibus copulantur ut garrulus, squalidus, luridus; item populus, si ad arborem pertinet, dactilus est ut Populus Alcidae gratissima, vitis Iacho et.IIII. libro georgicorum Qualis populea maerens philomela sub úmbra; si populus plebs est, tribrachus erit ut Mores et studia et populos et proelia dicam. Item neutra ut vinculum, simbolum, serpulum, simpulum, cimbalum, timpanum, sarculum, nabulum, lilium, spiculum, crusculum, Tusculum, plusculum, clanculum, ferculum, crustulum, sucinum, unde Iunius Iuvenalis satiricus libro.III. En, cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas de quo Plinius Secundus phisicas rerum historias sagaciter explanans libro.XXXVII. sic ait: Transpadanorum agrestibus feminis monilium vice sucina gestantibus, et infra: Conchilio, inquit, inficiuntur; ceterum attritu digitorum accepta anima caloris trahunt in se paleas ac folia arida, ut magnes ferrum, et reliqua. Solet etiam dactilus a nominibus figurae compositae provenire, quando a verborum significationibus gero et fero componuntur ut setiger, squamiger, aliger, ferriger, furcifer, fatifer, corniger, criniger, armiger, turriger, naviger, flammiger, veliger, floriger, fumifer, somnifer, pinifer, pomifer, astrifer, ostrifer, umbrifer, conifer, glandifer, buxifer, spumifer, letifer, laniger ut Lanigerae pecudes et equorum duellica proles.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
