# Ald. metr. 976-986

Aldhelm, Ald. metr., 976 to 986. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/976
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/976

Eodem modo in plurali numero reperiuntur ut margines, cardines, furfures, fomites, caespites, cuspides, termites, stipites, poplites, remites, remiges, gurgites, mergites, bombices, rumices, carices, forfices, murices, sandices et similia; ita quoque singulari pontifex, artifex, carnifex, aurifex, extispex, qui et aruspex; opifex vero anapesto competit. A verbis autem exempla amphimacro competentia prima persona invenire nequivi, nisi forte finalis sillaba in ·o· terminata secundum rationem dichronarum producatur ut lectito, dormito, territo, cantito, dictito; frequenter namque verbi finalis sillaba authenticis illustrium poetarum exemplis reperitur produci: Vergilius Horrendum et dictu video miserabile monstrum | et alibi Teucrosque penates Commendo sociis; sed hoc auctoritate potius quam ratione valet. Nam in ceteris personarum declinationibus amphimacrus crebro insertus annotatur ut conglobas conglobant, ambulas ambulant, cursitas cursitant, somnias somniant, basias basiant (ut Ovidius Dulce quiescenti basia blanda dabas), expias expiant. Oritur et a quarta coniugatione producta in tertia persona plurali ut farciunt, sarciunt, tinniunt, hinniunt, sopiunt, saepiunt, sanciunt, bulliunt, acciunt. A participiis nihilominus tempore praesenti gignitur ut territans, basians, amplians, expians, imbuens, induens, exuens, ambiens, garriens, pruriens. Δ Amphimacrus unde vocabulum sumpsit? X Quod ab utraque parte longis sillabis circumclusa (brevis) cingitur; nam macra longa et macrologia longa sententia dicitur. Δ Qua divisionis specie idem pes sequestratur? X Amphimacrum sescupla divisione partimur, quia arsis et thesis bina et trina temporum intercapidine dirimuntur. | DE BACHIO. Δ Dicito exempla ad pedestrem bachii regulam pertinentia! X Voluntas, voluptas, facultas, potestas, honestas, iuventus, senectus et propemodum omnia nomina primae vel secundae declinationis, quae ad amphibrachum superius accumulantes catervatim congessimus; haec eadem versa vice bachium reformabunt in ceteris casibus excepto nominativo, accusativo et vocativo singulari et genetivo plurali ut popinae, culinae, rubetae; popinas, culinas, rubetas; popinis, culinis, rubetis; sic masculina coturni, triumphi, tiranni et reliqua.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
