Latin · Dactylic hexameter
Lines 1020-1067
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 1020-1067
Not analysed yet
Vidit nempe procul, quod sic Athanasius illo
Tingeret infantes baptismi gurgite mersos,
Ceu foret antistes sacrato more dicatus.
Talia signa sacrum portendunt esse futurum,
Prospera quod rerum liquido fortuna declarat;
Hoc gestum ludis apicum sed seria firmant,
Almus Alexander cum vitam funere clausit.
Post haec successit florens Athanasius aevo,
Qui gregis excubias ut pastor ovile tuetur
Contra belvarum fraudes rictusque luporum,
Qui lustrare solent mandras et saepta bidentum.
Hic ergo praesul stolidorum dogmata demens
Scaevos scismaticos et mille pericula perfert;
Quem idem scismatici spissa fallente caterva
Infamare student fingentes frivola falsa,
Dum regi monstrant evulsum carne lacertum
Et loculo gestant vulgi ad spectacula truncum;
Quod magico stolidi dicunt fantasmate gestum
Turpiter Arsenium sic fantes corpore mancum,
Qui dudum extiterat librorum tramite lector.
Turn iubet Augustus vatem Constantius almum
Protinus arcessi porro de finibus istuc.
Sed secus evenit, quam machina straba putabat,
Praefatus lector dum fraudem prodidit atram;
Tunc plus antistes detecta fraude maligna
'En, inquit, sanam lectoris cernite dextram
Necnon nervosam cuncti spectate sinistram!'
Tum novus insonti crebrescit laude triumphus,
Quando sacerdotem noscunt sine crimine sanctum;
Aemulus obstipuit, fraudis dum scena patescit.
Buxeus o quantos obtexit pallor inertes
Seu certe quosdam rubrae confusio frontis!
Sic rea suffragante Deo commenta fatescunt.
Sed contrita rotis extollit vipera cephal
Et rursus ructat tetrum de fauce venenum;
Namque alia sanctum nituntur fallere fraude.
Femina nempe procax strofis instructa nefandis
Insimulare studet stuprorum crimine vatem,
Sed dicto citius verborum spicula peltis
Presbiter obtundit mecham molimine vincens,
Quem probrosa manus strictim fallentis obuncat.
Sed tamen antistes Christi testudine fretus
Aemula scaevorum vitat figmenta virorum:
Delituit senis annorum cursibus intro
Cisternae latebram descendens usque profundam,
Quae limphis vacua praestabat tecta tigilli.
Qua latuisse ferunt lustris volventibus ipsum,
Cerneret ut nusquam radiantem lumine Phoebum;