# Ald. Virg. Carmen 1408-1456

Aldhelm, Ald. Virg. Carmen, Lines 1408-1456. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/1408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/1408

Sic quoque terga dedit cassato numine Phoebus
...............
Qui fuit infausti Saturni filius atrox,
Iupiter, ingentem quem pompant carmina vatum:
Hic patris imperium, quod fantur opuscula prisca,
Contra naturam pulso spadone capessit;
Tum miser in Latio demptis genitalibus exul
Delituit nati vitans discrimen acerbi.
Nec Pluton prodest, qui tetris tartara sceptris
Rexit et inferni furva regnavit in aula;
Hic Cereris sobolem nigrantes vexit ad umbras,
Sed regina sequi matrem Proserpina nolle
Fertur in antiquis falsato grammate biblis.
Nec Pan, Arcadiae quem gens colit exta litando,
Plurima dum veribus torrebunt viscera flammis,
Contulit auxilium fani fundamine fracto.
Machina celsa labat, cum culmina fracta fatescunt:
Nec glus lentescens murorum moenia pangit
Nec durus scopulus calcis compage quadratur;
Sed simul exhausta veterum virtute deorum,
Insuper augusti quassata mole sacelli,
Diruit in cinerem vindex censura Tonantis,
Ut precibus martyr supplex cum voce poposcit,
Quatenus altithronum, lauta qui regnat in arce,
Possent clarificis pagani credere signis.
Unica tunc soboles praefecti credidit ultro,
Dum pia fructiferis pandit praecordia verbis
Martiris amplexus felix oracula puber.
Tunc simul in latebras truduntur carceris atras,
Qua damnatorum putrescens forte cadaver
Turpiter introrsum bulliret vermibus atris;
Sed tamen insontum complentur nectare nares
Olfactum ambrosiae spirantes forte supernum,
Nec lucis radius linquens ergastula cessit,
Limpida sed tenebras arcebant lumina furvas:
Sic Deus in sanctis alma virtute triumphat.
Tum custos cernens rerum miracula tanta
Credidit altithronum salvantem saecula regem;
Baptismum nanctus stipatur milite denso,
Qui prius excubias servabant carceris atri.
Imperat interea multatum morte cadaver
Surgere de nigris anima redeunte latebris,
Quod prius obvolvens constrinxit fascia nexu:
Mortuus evigilat disrumpens tartara tetra.
Tunc precibus turmae vasto crepitante tumultu
Hortantur iuvenem vero depromere fatu,
Qualiter exanimis furvae vestibula valvae
Infernique nigras posset penetrare latebras
Et redivivus item splendentem cernere solem;

---

Aldhelm, Ald. Virg. Carmen. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
