# Ald. Virg. Carmen 1457-1505

Aldhelm, Ald. Virg. Carmen, Lines 1457-1505. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/1457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/1457

Edidit extemplo leti decreta resurgens
Postumus angelica prodens sufifragia turbis.
En iterum sancti strofa stimulante draconis
Martires in cupas merguntur fomite farsas,
In quibus atra picis massa flagraverat ardens;
Nec non sulphureas ruetant incendia flammas
Et sarmentorum comburunt pabula pagi,
Donec in aethereas flamma prorumperet oras;
Sed tamen insontes Christi suffragia vallant.
Licia tunc digitos oleo madentia nectunt,
Quae mox ignis edax flammis combussit acerbis;
Non tamen exussit sanctorum torre lacertos.
En iterum gypsa spiris sinuata malignis
Caerula pestiferis extollit colla venenis:
Martires ad theatrum truduntur reste ligati,
Rictibus ut rodant sanctorum membra leones
Necnon mandibulas ursorum ferre cruenta
Cogeret insontes tortorum poena lacertos.
Sed secus evenit sanctis victoria palmae:
Bestia sanctorum labris vestigia linxit
Obsequium praebens praedas oblita recentes.
Sic mutante Deo mitescunt corda ferarum,
Quamvis stultorum torpescant corda virorum,
Ut quondam vates cola cum commate prompsit:
'Et didicere truces praedam servare leones.'
Post haec martirii mercantur serta cruenta
Lucida stelligeri scandentes culmina caeli;
Ad quorum tumbas gelidae post funera mortis
Corpore calloso deni venere leprosi,
Qui simul in sacro baptismi gurgite mersi
Spiritus et carnis sumpserunt corde medelam.
Antiquo fuerat famosus tempore quidam
Legitime Christo famulans bernaculus alto,
Quem genuit mundo clarum Nilotica tellus
Sacra pudicorum quaerentem lucra virorum;
Quem vocat Aegiptus crebris rumoribus Amos.
Plurima hic gessit virtutum signa sacerdos;
Qui fuit in Nitriae frondosis accola dumis
Squalida deserti procurans iugera ruris.
Hic locus ex nitro sortitur Nitria nomen:
Creditur interdum, quod nomen saecula gignunt
Causa fortunae, si his confidere fas est,
Si fors aut fatum seu constellatio quicquam est,
Si Parcae nulli parcentes fila gubernant
Mortalis vitae fusoque rotante minantur,
Quod vehit in collo tereti vertigine molam;
Sed magis arbitror, quod sic errata reorum
Nitria purgavit, sicut corpuscula nitro
Sordibus expurgata malis et lota nitescunt.

---

Aldhelm, Ald. Virg. Carmen. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
