Latin · Dactylic hexameter
Lines 1506-1552
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 1506-1552
Not analysed yet
Hic quodam offendit turgentem tempore Nilum,
Qui fecunda rigat flustris Memphitica regna;
Nam transire volens obtata lintre carebat.
Sed spoliare vetat carnem verecundia frontis,
Corpore ne nudo temeraret iura pudoris.
Tum dicto citius spumantes litore limphas,
Pinniger ut praepes, transfertur caelitus ultra,
Discifer ut dudum momenti tempore vates
Angelico raptu lustrabat Chaldea regna,
Ut bernam domini nutrirent crustula farris.
Ecce puer quidam laceratus dente molosi
Atque venenato perpessus vulnera rictu
Vertitur in rabiem fraudatus mente sagaci;
Ferrea quem strictis nectebant vincla catenis,
Bacchatur quoniam vagabundis passibus amens.
Idcirco prolis luxerunt fata parentes
Et veneranda petunt flentes oracula sancti,
Ut miseri cladem et vulnus sanaret acerbum.
Quem consulta ferunt tali cum voce dedisse:
'Reddite nunc viduae sublatum fraude iuvencum,
Et sospes soboles vobis comitatur amanda!'
Olli mirantur, quod nosset clancula furta,
Quae prius abstrusis credebant gesta latebris.
Dum genitor gaudens gratatur sospite nato,
Actutum scaevis reddunt direpta rapinis;
Sic fors evenit, verax ut voce spopondit.
Tempore mox alio dolium deferre poposcit;
Quod duo voverunt, alter sed vota fefellit.
Idcirco gelida constrictum morte camellum
Perdebat gippum, quo vascula ferre pepercit;
Sospite perfruitur sed verax alter asello,
Qui promissa seni complevit vota benignus.
Hunc vidit ferri felix Antonius olim,
Linqueret egregius cum carnis vincula miles,
Angelicis turmis ad caeli sidera vectum
Pulchraque perpetuae penetrantem limina vitae.
Tempore iam prisco fuit Apollonius almus:
Edidit hunc signis darum Nilotica tellus.
Hic erat in quadrum vulgatus laudibus orbem
Praebens exemplum quingentis fratribus aequum
Et pubertatis desertum tempore quaerit;
Nam ter quinquennis mortalis aufugit ultro.
Hic octena simul conversans lustra peregit
Centies exorans nocturnis ferme latebris
Et totidem vicibus sic gessit forte diurnis,
Ut genibus flexis et curvo poplite patrem
Cernuus oraret fretus pietate Tonantis;