Latin · Dactylic hexameter
Lines 1600-1645
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 1600-1645
Not analysed yet
Solus nempe necem cernes moribundus acerbam,
Sospite cum reliqui vita funguntur ovantes.
Sed tibi post funus non praebet terra sepulcrum,
Bestia sed rabidis discerpet rictibus atrox
Et volucrum pariter truncatum rostra lacessant!'
Sic fuit, ut verax fatur sermone sacerdos:
Funere transacto tectum sablone cadaver;
Kursus mane vident rumpente crepuscula luce
Belvis effossum funesto corpus ab antro
Et volucrum rictus artus lacerasse nefandos.
Tum passim populi credebant esse prophetam,
Dum celer effectus rerum spectacula pandit:
Omnes certatim, qui fanis tura litabant,
Lurida culturae linquunt simulacra vetustae
Limpida mundantis sectantes dona lavacri.
Hic pater illustris celebrans solemnia paschae
Undique deserti turmas assciscere iussit
Atque catervatim cuneum glomerare fidelem.
Post haec, exactis missae concentibus omnes
Fercula dum solitae peterent paupercula mensae,
Vescuntur pariter siceo nutrimine farris
Necnon fasciculis, quos hortus tempore verno
Germinat ex gremio, cum glescit gramine tellus.
Tum pius alloquitur tali cum voce catervas:
'Credula si vere gestamus pectora, fratres,
Nunc precibus dominum, caeli qui regnat in arce
Et regit imperium, mundi dum sceptra gubernat,
Pulsemus pariter solamina digna potentes,
Quatenus impendat iudex alimenta misellis;
Nempe die festo laxantur frena rigoris!
Ecce dapes lautas et munera larga ciborum
Ante fores antri cernunt –mirabile fatu.
Haec gestant geruli, quos umquam nemo videbat,
Quamvis Aegipti lustrasset passibus arva.
Punica mela vident granis cittisque referta,
Botros et ficos et plures ordine tortas;
Cernitur hic etiam palmeti dactilus alti
Et mel lenteseens cerarum machina clausum
Atque favi eroceum destillans flumine nectar
Et simul ubertim candescens lacte colostrum.
His gestis geruli properant abscedere rursus,
Ast olli Christo coeperunt reddere grates,
Fereula qui dapibus largus complevit opimis.
Usque diem penti, quem dicunt nomine, costen
Sic Deus omnipotens, qui cuncta latentia noscit,
Diliciis proprios tantis pascebat alumnos.