# Ald. Virg. Carmen 1646-1705

Aldhelm, Ald. Virg. Carmen, Lines 1646-1705. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/1646
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/1646

Iam famis Aegipti multavit clade cohortes:
Ecce catervatim densis venere maniplis,
Ut pariter miseri peterent alimenta ciborum.
Tum tres expendit sportas cum pane refertas,
Quas prius exorans palma benedixerat alma;
Bis binis exin nutrivit mensibus omnes,
Ut numquam penitus farris fragmenta negaret
Nec tamen exhaustis cessaret sportula crustis;
Sic quoque naturam pinguis cumulavit olivi,
Ut quoixdam Helias legitur cumulasse propheta
Lenticulae crassum fecundans ore liquorem.
Ecce sacerdotis pandam praeconia lauti,
Mentio dum sancti pulsat penetralia cordis,
Cuius quadratum crebrescit fama per orbem
Atque per extremas fulget prudentia metas.
Qui fuit interpres et custos virgo pudoris,
Ebrea Romanis vertens oracula verbis.
Nam rudis et priscae legis patefecit abyssum
Septuaginta duos recludens bargina biblos,
Quos nunc sacratis deseribit littera cartis.
Insuper elicuit tractatus iure stupendos
Atque prophetarum commentis clancula certis
Dicta retexebat pandens misteria rerum.
Inclitus hic constat scedis per saecla magister,
Quae nunc per mundum scribuntur rite quadratum,
Scilicet illustris lectorum turma per orbem,
Eusebio genitore satus, ceu prodidit idem
Enumerans veterum vulgata volumina patrum,
Ex quo salvator nostrae cunabula carnis
Sumpserat in terris emundans crimina saecli,
Quando crucis gabulum sacrato corpore scandit
Et genus humanum pollutum fraude maligni
Vulnera perpessus purgarat sanguine rubro.
Quis tanto studio geminarum famina legum
Aut tam solerter rimari nititur umquam,
Ceu meditatus erat sacros dedasculus idem,
Ut psalmista canit, noctesque diesque libellos?
Aemulus idcirco pollutus peste livoris
Rictibus horrendis vatem lacerabat eundem:
Faucibus invidiae sic gloria carpitur atris
Et laus almorum mulcatur fraude malorum;
Namque canes crebro stipant latratibus aprum
Undique vallantes densa cingente corona,
Ast ille infestos dispergit dente molosos
Et voti compos saltu regnabit in alto.
Iam nunc almorum descripta laude virorum,
Candida virginitas paradisi cara colonis
Quis dedit, ut mundus celebret praeconia vastus,
Supremis donec solvantur saecula flammis,
Dum colles ut cera fluunt saltusque fatescunt,
(Immo post mundum, cum cesset cyclos Olimpi,
Clarius ante thronum sanctorum serta nitescunt),
Tempus adest sacras metris vulgare puellas,
Qualiter integritas virtutum culmen adeptis
Virginibus dederit nitidas gestare coronas,
Dilicias saecli quae temnunt corde profanas
Fetida pomparum linquentes gaudia sontum,
Ut dominum lucis devota mente sequantur,
Agnum virginea spissis cum forte catervis
Stipat in aethereo caelorum culmine turma

---

Aldhelm, Ald. Virg. Carmen. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
