# Ald. Virg. Carmen 1706-1753

Aldhelm, Ald. Virg. Carmen, Lines 1706-1753. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/1706
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/1706

Et grex cum pastore pio gratabitur albus,
Purpureis vernant qua campi floribus arva
Et lupus horrendis non frendet rictibus atrox
Pascua nec norunt crudelis damna latronis,
Sed pacis iugiter perpes concordia regnat.
Nunc igitur casto veneror rumore Mariam:
Versibus egregiam nitor laudare puellam,
Cui mundus merito celebrat praeconia totus.
Quae fuit Israhel claro de germine gentis
Desponsata proco fecunda puerpera virgo;
Sed Deus omnipotens, quadrati conditor orbis,
A quo processit praesentis machina mundi,
Cui secreta patent ex alto culmine cuncta
Quique abstrusa suo perlustrat lumine tetra,
Virginia intemerata videns praecordia castae
Maluit, ut prolem peperisset virgo supernam,
Sordida qui veniens dempsisset crimina mundi,
Dum dilubra dedit Christo atque sacella pudoris.
Mox genuit verum lumen de lumine patris,
Exueret mundum ut furva caligine Christus,
Qua genus humanum tetro torpebat in orbe,
Usquequo clarifici luxerunt lumina solis,
De quo iam dudum cecinerunt verba prophetae.
Haec, inquam, virgo caelesti pignore feta
Edidit ex alvo salvantem saecula regem,
Imperium mundi solus qui iure gubernat,
Ut dudum angelico discit virguncula fatu,
Cum pater altithronus Gabrihel misisset ab astris.
Haec fuit, egregius quam promit carmine vatis,
Qui Solimis quondam dives regnavit in arvis,
Hortus conclusus florenti vertice vernans,
Fons quoque signatus caelesti gurgite pollens
Necnon et turtur tremulus; cui praescius infit
Angelus: 'En sobolem generabis virgo perennem
Atque puerperium paritura puerpera gignes:
Filius altithroni faustus vocitetur in aevum!
Spiritus e caelo veniet sanctissimus in te:
Virtus ecce tuo confert umbracula cordi;
Patris obumbrabit te, virgo, celsa potestas.'
Quo dictu matris turgescunt viscera fetu,
Qui genitus mundum miseranda labe resolvit
Atque crucifixus scelerata piacula dempsit.
Porro Caeciliae vivacem condere laudem
Quae valeat digne metrorum pagina versu?
Quae sponsum proprium convertit dogmate sancto
Mellea carnalis contemnens ludicra luxus,
Basia dum potius dilexit dulcia Christi
Candida praepulchris complectens colla lacertis.

---

Aldhelm, Ald. Virg. Carmen. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
