# Ald. Virg. Carmen 1852-1898

Aldhelm, Ald. Virg. Carmen, Lines 1852-1898. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/1852
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/1852

Ignescunt populi limphatica corda furentis
Ringitur et consul dira Pascasius ira,
Dum altercaretur crudus cum voce tyrannus
A Christo sponsam nitens auferre venustam.
Tum nec sermonum stimulis cedebat acerbis
Neu blanda flecti lenonum fraude valebat,
Quamlibet ad tetrum traheretur fune lupanar
Atque boves pariter trusissent restibus almam,
Quamquam tortores assarent igne tenellam,
In quo nigra picis necnon et pinguis olivi
Flumina terrifico crepitabant torre pirarum,
Ut magis horrorem sentiret virgo beata,
Plurima dum flammis augerent pabula pagi.
Sed cito vexantis cedebat machina poenae:
Innocuis prunae coxerunt membra favillis
Defensante Deo flammasque fugante rogorum.
Tunc igitur morbo mentis cruciatus acerbo
Non tulit opprobrium iudex a virgine factum,
Candida sed rigido violavit viscera ferro:
Purpureus cruor extemplo de carne manavit.
Nec tamen exultat saevus de morte tyrannus
Neu gratatur ovans pro Christi virgine caesa,
Sed Siculi nexis stringebant colla catenis
Nodatis merito nectentes bracchia vinclis.
Sic reus advenit Romanam consul ad urbem,
Ut vindicta gravis noxam puniret inormem,
Dum cruor insontis cum sontis sanguine fuso
Ulciscebatur digne pro talibus ausis.
Sic quoque Iustinam modulabor carmine castam
Aurea virgineo lucrantem regna pudore,
Quae terrena tori disrupit vincla iugalis
Florida mundanae calcans commercia vitae.
Huic procus illustris pravo succensus amore
Nectere non cessat verborum retia frustra,
Ut sibi forte foret dotalis virgo per aevum,
De qua posteritas esset Ventura nepotum.
Sed cum tale nefas gestiret mente malignus
Nec tamen insontem posset peruertere fallax
Virginis aut fibras caecis incendere flammis,
Nititur egregiam magicis maculare venenis.
Tunc famosus erat Cyprianus fraude nugaci
Doctus in horrenda sceleratorum arte magorum;
Qui tunc auxilium spondebat ferre petenti
Plurima scematizans sacrae molimina menti
In tantum, ut diris certaret demonis armis.
Quos magus assidue strofosus misit ad almam,
Ut pia pulsarent stimulis praecordia stupri;

---

Aldhelm, Ald. Virg. Carmen. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
