# Ald. Virg. Carmen 2149-2197

Aldhelm, Ald. Virg. Carmen, Lines 2149-2197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2149

Plures nam Christo convertit dogmate turmas
Exemplo simul et celebri rumore coruscans;
Uberius pandunt geminae quod forte sorores
Attica et Arthemia praetoris sanguine cretae,
Quem Gallicanum vocitabant saecula prisca.
Praefatas cuius soboles regina monebat,
Virgineum castis ut servent gestibus aevum;
Florida quae pariter meruere tropea pudoris,
Dum mundum linquunt transacto tempore vitae
Et faustae properant ad caeli sidera sursum.
Nec minus interea Romae tiruncula Christi
Floruit Eustochium, venerandae filia Paulae,
Infula quam nitidae comebat casta iuventae
Legibus angelicis servantem iura pudoris,
Quamvis Blesellam saecli fortuna sororem
Necteret ad thalami copulam taedasque iugales
Vincula comptorum passuram blanda tororum;
Attamen ereptum sic luxit sponsa pudorem,
Cum vir mundanae clausisset limina metae,
Plangere ceu solet ablatum matrona maritum,
Anxia dum queritur singultu funera sponsi.
Hos igitur threnus, quos mundi fata facessunt
Letifer et morbus crudeli calce lacessit,
Eustochium lacrimis virgo non sensit amaris
Mellea mundani temnens contagia luxus.
Aspidis ut morsum spernebat basia buccis,
Dulcia sed Christi compressit labra labellis,
Oscula dum supero defixit limpida sponso,
Ut cecinit quondam famoso carmine princeps,
Qui sceptrum regni Solimis erexit in arvis
Personam Christi sponsali dramate sumens.
Sic, inquam, voti vixit virguncula compos,
Ut merito fama reliquum celebretur in aevum.
Cui sacer interpres conscripsit opuscula plura,
Qui rudis et veteris digessit famina legis
Ebrea Romulidis vertens oracula linguis
Necnon Argolicas Italo sermone loquelas;
Idem translator biblis opulentus opacis
Transtulit in Latium peregrina volumina pandens
Thesaurosque simul librorum forte Pelasgos
Edidit in lucem, quos bargina texerat umbra
Clavibus Ausoniae verbi clustella resolvens.
Tomum praeterea comptum sermone polito
Ad famulam Christi scripsit dedasculus idem,
In quo pinguntur castae praeconia vitae,
Qualibus integritas ornetur candida sertis
Immunes artus servans sine sorde petulca.
Sic soboles Paulae degit lectissima virgo,
Donec supremam clausissent saecula metam;

---

Aldhelm, Ald. Virg. Carmen. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
