Latin · Dactylic hexameter
Lines 2198-2247
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 2198-2247
Not analysed yet
Aurea tum propere penetrarat regna polorum
Spiritus, ad superas anima remeante catervas.
Hic quoque metrorum crebrescat laude per orbem
Demetriadis honor sacratae virginis almus!
Quam licet Europae faustis natalibus ortam
Plurima cum densis celebrarent agmina turmis,
Punica sceptra tamen praeconia sancta stupescunt
Virginis egregiam vulgo mirantia famam.
Sicut enim lichinus modii non cluditur umbris,
Summa sed potius fulgeseens arce locatur,
Omnibus ut radiet clara cum luce coruscans:
Sic sacrata Deo casto virguncula sexu
Vixerat in terris caelesti freta patrono.
Inclita haec fuerat generosa stirpe parentum
Nobilibus titulis vitae cunabula sumens,
Sed tamen ante Deum multo generosior extat
Virtutum meritis rutilans, ut gemma coronae.
Pulchra comis cirrisque decens et candida vultu
Fronte caperrabat frugalis virgo Tonantis.
Hanc opulenta sibi certatim turma procorum
Formosam specie thalamis asciscere gestit,
Plurima dum felix ditis patrimonia gazae
Possidet, obrizum et gemma fulgente metallum,
Ac segmentata fulgebat veste virago;
Innuba sed voluit dotales linquere pompas
Et superi potius sponsi lentescere labris
Suavia compressis impendens oscula buccis.
Nam nuper legi facundo grammate biblum,
Virginis eximiam qui scribit commate vitam,
Ut precibus genetrix subnixis sancta poposcit,
Cum pia trans pontum pulsaret carta magistrum,
Scriberet ut soboli doctrinam rite supernam,
Qualiter in cordis thesaurum condat acerra
Virgineum servans stupri sine sorde pudorem.
Tempore quo rigidos saevi tormenta tyranni
Anthletas Christi cogebant ferre cruenta,
Tres simul illustres sumpserunt forte sorores
Splendida purpureis plectentes serta coronis,
Dum simul integritas candens et passio rubra
Virginibus Christi cumulabant praemia dupla;
Quarum per prosam descripsi nomina dudum.
Impius Augustus, qui mundi regna regebat,
Has Christi famulas nuptis asciscere gestit,
Plurima sacratis promittens dona puellis,
Si mallent omnes consortes esse procorum
Nobilium pulchra fungentes dote virorum;
Si vero nollent ritum complere iugalem,
Mox tormenta iubet sanctas perferre puellas
Lurida passuras strictis ergastula claustris,
In quibus exiguae caperent nutrimina crustae.