Latin · Dactylic hexameter
Lines 2636-2685
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 2636-2685
Not analysed yet
Hoc scelus amborum strofoso crimine gestum
Castigat ex superis prospectans arcibus ultor.
Namque cruenta canes linxere fluenta tyranni,
Qua dudum. occubuit scopulorum grandine vasta
Innocuus princeps, qui nullum laeserat armis;
Iezabel vero, quae tomum scripsit ad urbem
Atque probos domini multavit dira profetas,
Acriter horrendi discerpunt dente molosi
Membraque purpureo tabo perfusa ruebant.
Sic quoque quassatis princeps sub moenibus urbis
Perdidit aurati vitam per lucra metalli;
Tale fuit letum miserorum forte clientum,
Quos simul ad mortem saxorum turba terebat,
Cum domini populus muri pinnacula septem
Denso vallaret cuneo fulgentibus armis:
Salpicis et clangor necnon et classica sistri
Horrendum incussere metum per corda virorum;
Mox eversa ruunt urbis fastigia fractae,
Quae dudum steterant, septenis arcibus amplae.
Aurea sic cupidus cumulans crepundia quaestu
Farcit egens iugiter fulvo nummismate saceum
Et tamen expleri rabies ambusta negatur,
Ceu laris accensi crepitant incendia flammis
Amplius et, quanto fuerint augmenta rogorum,
Tanto plus sitiunt, ut torris fomite flagrent:
Sic igitur cupidus necnon infernus et ignis
Conferri possunt terno paradigmate rerum.
Ast vero quartam trux congregat Ira catervam,
Quae semper furibunda cupit discrimina belli
Et ciet ad pugnam mentes discordia fratrum,
Dum copulata piae disrumpit foedera pacis;
Ex hac nascuntur caedes cum strage nefanda
Et clamor vocis, simul indignatio frendens.
Sed moderata gestat cetram Patientia contra
Atque cruentatum ferro fractura cerebrum
Irae bacchantis strepitum compescit inormem,
Vincere ne valeat furiarum maxima mentes,
Quamvis Gorgoneo stridat maculata cruore
Atque venenatis mordendo sibilet ydris,
Dum caput ex herebo nigrantis filia Noctis
Tollit et in mundum Stygiis emersa latebris
Suscitat Allecto scaevas ad scandala mentes.
Haec solet ad bellum ferratos ducere contos
Horrida facturos animabus vulnera sanctis,
Nostras ni dominus mentes defendat inermes.
Tristitiae quinto grassantia bella tumultu
Virtutum muros et propugnacula frangunt
Tironesque Dei vexant crudelibus armis
Quaeque pusillanimis trux desperatio mentis
Opprimit incautum obtentu rancoris amari;