Latin · Dactylic hexameter
Lines 2731-2778
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 2731-2778
Not analysed yet
Heu! scelus, heu! facinus miseris mortalibus ortum
Ex hoc est: vana praesertim gloria fretus
Haud metuit princeps, spe circumventus inani.
Ex hoc gignuntur vitiorum fomite clades:
Letiferi primum verbi contentio praeceps;
Inde heresis glescit necnon iactantia crescit,
His quoque congreditur praesumptio trux novitatum.
Sed tiro infracta tectus testudine Christi
Horrida vulnifici detrudit spicula ferri.
Octavam cumulat truculenta Superbia turmam
Militibus Christi torquentem pila piacli;
Quae glomerare studet ventosa fraude maniplos
Et graditur semper fastu comitata maligno,
Dumque pedes pergit per mundi crimina fallax,
Sed cristata caput quassat sub nubibus atris;
Nam plerumque probos propriis prosternere telis
Nititur et strages alienis factitat armis.
Nascitur atra frutex ex ista radice frondens
Et nemus umbrosum diro de semine surgit:
Primo contemptus procerum praecepta docentum,
Dum mentis typhus ventoso pectore turget;
Necnon invidiae pestis progignitur inde,
Quae solet aequales tumido contemnere fastu
Atque satellitibus spretis regnare superba.
Namque per invidiam letalia sceptra vigebant,
Dum praedo pellax et tetrae mortis amator
Auctorem generis strofa pellexit inani,
Scanderet ad superas arces ne turba nepotum;
Sic quoque livoris tabo corruptus inormi
Splendida germani disrupit foedera frater,
Pinguia qui primus combusserat exta bidentum,
Dispiciente Deo crudelis munera Cain:
Inde prava seges glitibus densescet acerbis,
Sanguine purpureo dum scaevus rura cruentat.
Inde superbarum nascuntur murmura vocum
Et crimen cordis dicto parere negantis
Ac lacerans homines trux detractatio linguae.
Cetera, quae dudum numeravimus, agmina septem
Inter mortales terrena stirpe creantur;
Ast vero monstrum, de quo nunc pagina fatur,
Principium sumpsit super alta cacumina caeli,
Angelicus princeps et protus lucifer aethrae
Ex aquilone suum dum sublimare tribunal
Gestiit et domino similem se fraude spopondit;
Iamque novem lapidum forma faleratus amoena
Contra creatorem frustra turgescere coepit,
Dum scelus horrendum tetro sub pectore versat,
Ut dominum propriis aequaret viribus audax.