Latin · Dactylic hexameter
Lines 2828-2885
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 2828-2885
Not analysed yet
Vinea parva mihi flaventes protulit uvas,
Quamvis in gracili vernaret pampinus arvo;
Unde pudicitiae carpens de palmite botros
Ocius expressi metrorum paucula musta.
Mon tamen arbitror, quod acescant prorsus in aevum
Aut dentes stridant in potu forte bibentum,
Mi fallax caupo strofas infundat aquosas,
Qui solet interdum mercantes fallere, limphis
Dum studet in cupis defruti perdere nectar
Taliter adstipulans natos de vite racemos,
E quibus in praelo plantis contunditur uva.
Iam tempus cogit currentes cludere versus
Rustica magnificis condentem carmina sanctis,
Terminus aequoreo dum venit margine metri;
Fonti spumosas ut nauta transfretat undas,
Maxima permodica emensus mox caerula lintre
Attigit obtatum lassus de gurgite litus
Turgida ventosis deponens carbasa malis
Antemnasque simul solvens de parte rudentum.
Anchora fluctivagam nunc sistat metrica barcam,
Ut saltem in portu quassatus navita flustris
Ad requiem tendens obtata sorte fruatur!
Hos igitur pauper supplex obsecro patronos
Virgineis proprium comentes actibus aevum
Et famulas domini precibus pulsabo misellus,
Integritate sua quae Christi regna merentur
Limpida stelligeri scandentes culmina caeli,
Ut dominum pulsent clamosa voce Tonantem,
Qui solet indignis ultro miserescere bernis
Conversisque reis noxarum solvere vincla,
Quatenus ante diem, qui vitae lumina claudit,
Nec non ante diem, qui mortis limina pandit,
Cuncta piaclorum solvantur gesta meorum
Et, quodcumque mali gessit lasciva iuventus,
Deleat aeternus, caelorum gloria, Christus:
Clementer veniam tribuens peccata remittat
Actibus aut dictis seu solo noxia sensu!
Sic mihi dignetur sanctorum summa potestas
Praesidium misero devotum ferre vicissim,
Quos ego virgineo descripsi carmine metri,
Ut minime lateant castorum serta per orbem,
Qualiter ex propria meruissent carne coronas!
Sed vos, virgineis comit quas infula sertis,
Hoc opus adversus querulos defendite scurras
Reprehensorum claudentes labra loquentum,
Cum tamen haud metuam scurrarum dicta legentum,
Qui malunt vatum scedas lacerare canentum,
Dum furvas verbi quaerunt in luce tenebras
Planaque rimantur tortas per rura salebras,
Littera si titubet vel certe sillaba nutet,
Si genus aut numerus vel casus ab ordine cedat,
Si persona triplex maneat duplexque figura
Quinquies et currant verborum tempora rite,
Nec tamen emendant titubantis gramma poetae:
Sic semper cupiunt scriptorum carpere cartas,
Ut caper hirsutus rodit cum dente racemos
Floribus evacuans frondenti palmite vites,
Qui quondam vexit populi in deserta piaclum,