Latin · Dactylic hexameter
Lines 335-387
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 335-387
Not analysed yet
Hieremias bino pollebat munere clarus,
Quamlibet innumeris esset ditissimus heros
Virtutum donis, quas Christi gratia confert;
Sed tamen, ut dixi, duo maxima munia constant,
Hunc pia virginitas ornabat flore pudoris
Integris totum servantem legibus aevum
Atque superna Dei vatem praesagmina ditem
Caelitus implebant, ut nosset clausa latebris
Et reserare poli posset penetralia sensu.
Quem Deus ex uteri sacravit matrice mundum,
Ante praesentis quam nosset lumina vitae,
Ut foret affatim promens oracula vatis;
De quo caelestis fatur sententia patris,
Quod, dudumquam nascatur de viscere matris,
Sanctificaretur praestanti munere virgo.
Mittitur interea mox vaticinare propheta,
Daemonis ut regnum necnon et sceptra tyranni
Diruat in mundo fretus virtute Tonantis
Et regnum caeli destructa fraude maligni
Aedificet plantetque restaurans sceptra polorum.
Conspicit et geminas vernanti vimine virgas,
Quae signant speciem populorum forte duorum;
Nec non et totidem corbes ex ordine cernit:
Sed tamen aequiperans interpretatio plebes
Portendit geminas per sacramenta vetusta.
Scriptorum veterum liquido monumenta testantur,
Quod Danihel semper virgo floresceret almus,
Qui nobis normam sacratae virginitatis
Imbuit et speculum vitae monstravit alumnis.
Certius idcirco promulgat tempora Christi
Omnibus antiquis praesaga voce prophetis;
Annorum numeros explanans ordine recto
Nuntiat in mundo nostri cunabula regis,
Iam quadringentis annorum cursibus absque
Bis novem scribens aetatum lustra fuisse,
Donec prodiret Christus regnator in orbem.
Porro disseruit verax sermone futura:
Quatuor in mundo regnorum surgere sceptra,
Ut prius in strato truculentus imaginis altae
Diversis vidit iam praesagata metallis.
Denique frondoso regnator stipite robor
Imperio fretus vidit de cespite crescens,
Cuius tangebant praecelsa cacumina nimbos
Et sub qua volucrum turbae et genus omne ferarum
Dulcia de ramis carpunt alimenta ciborum;
Arbore sed procera signatum iure tyrannum
Mox intellegit praesago pectore vatis,
Cuius caelestis contrivit sceptra potestas,
Tempora torquerent donec septena superbum,
Ut merito fugiens dumosis saltibus erret
Et, dum dispexit torrentis flagra Tonantis,
Squalidus hirsutus peteret myrteta luporum
Quadripedum socius factus sine mente tyrannus.