Latin · Dactylic hexameter
Lines 483-531
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 483-531
Not analysed yet
Protinus effuso rubuerunt sanguine lances,
Dum caput abscisum populi ad convivia portant,
Quod regina ferox per natam fraude poposcit
Scenica virgineo monstrantem ludicra saltu.
Sic igitur Christum signavit sanguinis ostro
Horrendum mundi medicantem vulnere vulnus,
Dum crucis in patulo suspensum stipite poenas
Cogeret insontem violentia ferre reorum.
Sed tamen optatam senserunt saecla salutem.
Dum Deus ad herebi vagas descenderit umbras
Ferrea vectiferae fracturus limina valvae;
Aerea portarum quassavit claustra tetrarum,
Ut psalmista prius praesaga voce canebat
Passurum mundi promens in calce Tonantem.
Promere nunc nitor sacrum sermone Iohannem,
Qui fuit accubitor Christo gratissimus almo.
Pectore de sacro sorbebat flumina doctor,
Imbribus aeternis sitiens ingurgitat alvum;
Florida qui castae servavit tempora vitae
Horrescens penitus falsae commercia carnis.
Plurimus idcirco devulgans semina famae
Virtutum rumor latum crebrescit in orbem:
Non igitur speciem per singula sermo retexit,
Sed genus explanat salebroso pagina versu.
Suscitat interea sopita cadavera leto,
Quae gelidae strictim nodabant vincula mortis;
Dedidit obtutum caecorum lumina tangens;
Claudos firmatis mox iussit pergere plantis;
Armoniam surdi sumpserunt aure sonoram
Necnon et muti solvebant labra loquelis;
Sanatis manibus concessit vivere mancos;
Atra venenorum non sensit damna nigrorum,
Quamvis letiferos sorberet faucibus haustus.
Sic legimus prisco vulgatum tempore Saulum;
Imperiis procerum qui Christi dogmata dempsit
Alma beatorum contorquens membra virorum,
Dum priscae voluit legis regnare latebras
Et Christo patrios veterum praeponere ritus.
Vertitur interea: mutato nomine sanctus
Paulus apostolicae meruit praeconia famae;
Infula virgineo quem floret sacra pudore,
Quamvis iamdudum damnaret carcere tetro
Membra catervarum servantum foedera Christi.
Sed Deus excelsus, qui mutat corda reorum,
Traxit ovem egregiam saeva de fauce luporum;
Qui plerumque tetros furva nigredine corvos
Vertit in albentes glauco sine felle columbas,
Dum sceleratorum clementer crimina laxat
Candida virtutum concedens dona sacrarum.