Latin · Dactylic hexameter
Lines 825-871
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 825-871
Not analysed yet
Aliger hunc praepes gracili nutrimine farris
Paverat in specu palmae sub frondibus altis;
Cui famulabantur spreta feritate leones
Atque lupi rapidos iussi mitescere rictus.
Vixerat in terris caelesti munere fretus
Undecies denos et tres feliciter annos;
Tunc demum aethereis stipatus iure catervis
Ivit ad aeterni castus consortia regni
Percepturus in excelso nova gaudia victor.
Nec non eximia virtutum gratia fretus
Plurima patravit deserto signa stupenda
Hilarion felix famoso nomine dictus;
Quem praesens crebro mundus rumore celebrat,
Dum cupidus gestit normam aequiperare magistri
Et similare sui iam perpendicula patris.
Hic stricta corpus frenabat lege petulcum
Torrida lascivae demens incendia carnis;
Quique titillantis sprevit primordia luxus
Prima iuventutis calcans ludicra severus.
Claruit Aegipto, quod strictim carmine pando.
Nam gypsam, miseros quae dudum faucibus atris
Sorbuit indigenas, flammis combussit inormem,
Dum rogus ingenti lignorum fomite flagrans
Reptantem in prunas consumpsit torre chelidrum.
Denique, cum pelagi montanis fluctibus olim
Aequora per vitreos bullirent turbida campos
Priscaque turgescens non nosset litora pontus,
Caerula fluctivagis sed regnant molibus alta,
Dum proprias spernunt spumosis fluctibus oras,
Tunc omnes pariter glomerantes agmine denso
Contra flustra senem sistebant turgida sanctum
Et fidum tremuli patronum rite rogabant,
Auxilium miseris ut ferret civibus ultro.
Ille crucis pingens per ter signacula sulcat:
Horridus in cumulum salsarum fluxus aquarum
Concrevit porro surgens ad sidera caeli;
Mox furibunda maris compressit caerula saevi.
Sic miles Christi frenabat marmora ponti,
Ut merito sancti non umquam fama fatescat.
Sic quoque in Aegipto fertur vixisse Iohannes
Accola deserti vitam sine crimine ducens;
Qui strictis proprium nodabat nexibus aevum
Carnea lascivae vincens ergastula mentis,
Conservans geminum iusto moderamine pondus,
Dum divina docet duplam sententia vitam,
Quam rector debet iusta discernere lance
Atque gubernandum carnis cognoscere motum.