Latin
1 to 24
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 1-24
Not analysed yet
Incipiunt capitula libri sequentis de virginitate. I. Salutatio et prologi praefatio. –II. De gymnicorum exemplis, qui in agone circensi victoriae palmam promerentur. –III. Quod haec gymnasii disciplina et theatralis comparatio in ecelesia spiritaliter exerceatur . –IV. Paradigma de apum solertia sumptum, quo scriptorum studia regulariter aequiperentur. –V. Quod apum castimonia virginalis pudicitiae typum portenderit. –VI. De conglutinata apum concordia et spontaneo subditarum famulatu, quibus regularis coenobiorum disciplina comparatur. –VII. Quod virginale privilegium ceterarum virtutum arcem obtineat numerosaque spiritalium charismatum merita praecellat. –VIII. Quod sanctae virginitatis praeconia ita immensis rumoribus extollantur, ut tamen concessae iugalitatis consortia minime condemnentur. –IX. Quod dispar virginitatis et iugalitatis comparatio de diversis creaturarum qualitatibus assumpta 〈sit〉. –X. Quod interdum inferioris vitae gradus superiorem otio torpentem anticipet id est tepidae virginitatis ignavia continentium castimoniae cedat. –-XI. Quod superbiae typus, turgidae et inflatae virginitatis grassator, licet ultimus in catalogo vitiorum ponatur, tamen primatum sibi ceterarum vindicet passionum. –XII. De octo principalium vitiorum ducibus ,quibus ceteri scelerum satellites subsequuntur. –XIII. De minori vitiorum caterva tyrannicae potestati subiecta, quae in collationibus Cassiani et moralibus beati Gregorii liquido clarescunt. –XIV. Quod nonnulli ab ipsis infantiae cunabulis sacrae viriginitatis propositum fine tenus legitime servantes reliquos coniugatos et continentes meritorum privilegio praecellant. –XV. Quod nemo corporalis pudicitiae castimonia fretus perfecte sine ceteris virtutum gradibus glorietur. –XVI. Quod vera humilitatis tutella vera virginitatis cautella existat. –XVII. De duplici ac dispari virginitatis et iugalitatis differentia. –XVIII. Quod angelicae vitae castimonia a virginibus per vim iam quodammodo praelibetur. –XIX. De tripertita humani generis distantia. –XX. Exemplum virginitatis ab Helia et Heliseo sive Hieremia sumptum. –XXI. Quod Daniel et tres pueri apud Chaldeos virginitatis gratia floruerint. –XXII. Quod forma virginitatis facilius in neutericis quam in veteribus inveniri valeat. –XXIII.