# Ald. Virg. Prosa 102-107

Aldhelm, Ald. Virg. Prosa, 102 to 107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/102

Isti vero cum integris animae ratibus et salva incontaminati corporis lintre sine discrimine scopulorum sanctae conversationis habitum petentes tanto minus lamentorum fletibus incumbere gestiunt et lacrimarum imbribus vultum rigare contendunt , quanto se nullis naevorum maculis deformatos, nullo saecularis scoriae atramento foedatos fuisse confidunt. Illi eo magis roscidis oculorum fontibus et palpebris stillantibus maestam faciem umectare iugiter non desinunt, quo se quaedam vetita et legis austeritate interdicta ex mundi consortio illicite perpetrasse meminerunt, isti vero, quod se caelibes castos et ab omni spurcitiae sentina funditus immunes arbitrentur , fiducia virginitatis inflati arroganter intumescunt et nequaquam crudelissimam superbiae balenam, ceterarum virtutum devoratricem, humilitatis cercilo declinant. XI. NAM in conflictu octo principalium vitiorum, licet ultima ponatur, tamen quasi atrox regina tyrannicae potestatis imperium et dominandi monarchiam prae ceteris sibi usurpare dinoscitur, quia sine ancipiti ambiguitatis scrupulo veraciter credendum est, quod prius Lucifer parasitorum sodalibus vallatus et apostatarum satellitibus glomeratus in profundum superbiae barathrum et tetrum elationis tumidae tartarum cassabundus corruisset, quam protoplaustus, recentis paradisi colonus et totius terrestris creaturae, quam teres vertigo caeli in modum rotantis fundibali circumgirat, rudis possessor, buccis ambronibus et labris lurconibus vetitam degustans alimoniam in gastrimargiae voraginem crudeliter cecidisset. Quodsi angelica supernorum civium celsitudo elationis tantum supercilio turgescens beato ceterorum contubernio et deificae contemplationis participio privabatur, quanto magis gracillima mortalium fragilitas, si de propriis meritorum emolumentis ut inflata vesica intumuerit et de virginali castimonia quasi speciali sanctimonia rumusculos cenodoxiae ceperit, a caelestis sponsi triclinio infeliciter fraudabitur? Idcirco virginibus Christi et tirunculis ecclesiae contra horrendam superbiae bestiam simulque contra has virulentorum septenas vitiorum beluas, quae rabidis molaribus et venenosis genuinis inermes quosque ac virginitatis lorica spoliatos pudicitiaeque parma exutos atrociter discerpere nituntur, lacertosis viribus dimicandum est et quasi adversus ferocissimas barbarorum legiones, quae manipulatim tironum Christi testudinem strofosae fraudis ballista quatere non cessant, spiritalis armaturae spiculis et ferratis virtutum venabulis naviter certandum, ac nullatenus timidorum more militum horrorem belli et classica salpictae muliebriter metuentium saevissimis hostibus scapularum terga pro scutorum umbonibus segniter praebeamus!

---

Aldhelm, Ald. Virg. Prosa. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
