# Ald. Virg. Prosa 155-162

Aldhelm, Ald. Virg. Prosa, 155 to 162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/155

Omnia haec non sunt extra palatium; sed aliter sedet in carruca praefecturae dignitas, aliter mulionis vilitas, aliter qui pedibus continet mulas, et tamen sub uno imperatore militare noscuntur, et reliqua. Cuius differentiae argumento conici et colligi datur, quod virginitas sit, quae ab omni spurcitia carnali illibata spontaneo caelibatus affectu pudica perseverat, castitas vero, quae pactis sponsalibus | sortita matrimonii commercia regni caelestis causa contempsit, iugalitas, quae ad propagandam posteritatis sobolem et liberorum procreandorum gratia licitis conubii nexibus nodatur. His igitur tribus graduum ordinibus, quibus credentium multitudo in catholica florens ecclesia discernitur, evangelicum paradigma centesimum, sexagesimum et tricesimum fructum iuxta meritorum mercimonium spopondit, licet quidam centesimi fructus manipulos evangelicis novalibus ubertim pululantes et granigera spicarum glumula germinantes martiribus sacrum pro Christianae professionis titulo cruorem ritu rivi rorantibus deputare soleant. Sed ne forte propriae disputationis verbosa garrulitas aut garrula verbositas firmo scripturarum fulcimento carens a quolibet criminetur, purpureos pudicitiae flores ex sacrorum voluminum prato decerpens pulcherrimam virginitatis coronam Christo favente contexere nitar. XX. HELIAS, vates virginitatis gratia decoratus et spiritu afflatus profetico, caeli claustra et obstacula nimborum precibus patefecit geminosque militum penticotharcos caelestis foci fulmine flagrantes et supernis arsuros incendiis crudeli flamma combustos extorruit, qui et deinceps, ut poeta heroico exametro refert, Aurea flammigeris evectus in astra quadrigis Sidereum penetravit iter et infra Humani metam non contigit aevi. Sublatus in caelum in quadam secreti climatis regione dinturna membrorum vegetatione vitaliter degens hactenus generali mortis debito caruisse dinoscitur, quam cuncti volentis naturae legibus addicti et primae praevaricationis nexibus adstricti quasi inevitabile vectigal et fiscale tributum pendere coguntur. HELISEVS vero eiusdem Heliae duplo ditatus spiritu et gemina praeditus gratia, in cuius exortu aurea quadrupes in Galgalis bombosae vocis mugitum reboasse describitur significans idolatriae lapsum et simulacrorum caeremonias explodendas, nonne propter pudicitiae virginalis infulam | magistri fretus melote inormem Iordanis gurgitem dirimit, puberes cum gannaturae ludibrio vati insultantes rabidis ursinae ferocitatis rictibus tradidit, cadaveri gelidae mortis faucibus suffocato etiam ipse leto sopitus vitalem reddidit spiritum?

---

Aldhelm, Ald. Virg. Prosa. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
