Latin
197 to 202
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 197-202
Not analysed yet
Ergo si, quod praestantissimum constat in cunctis virtutum gradibus et mortalium naturae difficillimum, nondum regeneratus sibi usurpans tantopere taxaverat, quanto magis credere fas est, ut post accepta fidei rudimenta spreto gentilium ritu, dum per provincias Petrum sequeretur divini verbi semina serentem et propagines evangelicae vitis credentium scrobibus pastinantem atque Simonicae letiferas necromantiae labruscas radicitus exstirpantem, plenius et perfectius conservaverit! Qui deinceps itinerarium Petri. X. voluminibus digestum luce clarius elimavit Rufino in latinum ex Graecorum bibliothecis vertente. SILVESTER, qui apud Romam pontificalis cathedrae suscepit sacerdotium, per omnes Europae provincias et florentis Ausoniae parrochias, quam glaciales Alpium saltus praeruptis scopulorum cautibus cingunt, signis miraculorum crebrescentibus claruit, siquidem incontaminata corporis pudicitia fretus et iugis abstinentiae parsimonia praeditus ad letiferum Romae draconem in clandistino criptae speleo latitantem, qui virulentis faucibus et pestifero spiritus anhelitu aethera corrumpens miserrimum populum atrociter vexabat, per centenos latebrarum gradus introrsum descendisse fertur et eandem mirae magnitudinis bestiam, cui paganorum decepta gentilitas ad sedandam furoris vesaniam fanaticae lustrationis spurcalia turificabat, inextricabili collario constrictam perpetuae ultionis animad| versione perenniter multavit et Romam, fallacis idolatriae cultricem, a funesto victimarum ritu evangelicis assertionibus et signis pariter coruscantibus correxit. Illud etiam non omittendum reor, in quo praecipuum conservatae castitatis documentum declaratur, videlicet quod imperatoris Constantini diuturna valitudo et elefantiosa corporis incommoditas accepto baptismatis sacramento statim ab eodem salubriter dicto citius curaretur et tam interioris hominis aestus quam exterioris gestus per caeleste cataplasma duplici medicamine sine tricarum obstaculo sanaretur. Praeterea absurdum fore suspicabar, si celeberrimum illud spectaculi genus per totos mundi cardines vulgatum taciturnitatis silentio oppilatum vilesceret et a nostris litterarum apicibus intactum delitesceret, in quo triumphantis Christi victoria et Silvestri certantis castimonia geminae laudis praeconio crebrescunt. Nam Constantino orbem gubernante ad sinodale concilium populis catervatim confluentibus duodenos Iudeorum praeceptores et fariseorum rabbites dira disputationum spicula contra Christi tironem truciter torquentes divino confisus clipeo confutat.