# Ald. Virg. Prosa 203-208

Aldhelm, Ald. Virg. Prosa, 203 to 208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/203

Idem namque praesul somnium Constantini rerum latentium praesagia portendens mira sagacitate prudenter patefecit, siquidem, imperator in civitate, quae Bizantium vocabatur, cum membra sopori dedisset et debitum naturae solveret, apparuit ei in visione nocturna quaedam anicula satis decrepita, etiam paene mortua, quam imperante Silvestro suscitare orando iubetur. Orante autem Constantino illa anicula surrexit et facta est iuvencula pulcherrima velut rubicundo venustae pubertatis flore rubescens; quae cum casta contemplatione regalibus placuisset obtutibus, induit eam clamidem suam et diadema auro obrizo gemmisque purpureis ornatum posuit super caput eius. Helena autem mater eius dicebat ei: 'Haec tua erit et non morietur nisi in fine mundi.' Igitur expergefactus imperator futurarum ignorantia rerum acriter artatur, donec per simplam ebdomadis intercapidinem corpore frugalitatis parsimonia macilento rursus in | soporem solvitur, Cui vir vitae venerabilis Silvester septima die ieiunii sui adest iterum ei in visione dicens: 'Anus decrepita haec est civitas, in qua tu moraris, nomine Bizantium, cuius muri iam prae vetustate consumpti sunt, et paene omnia moenia eius corruerunt. Ascende itaque illum equum tuum, in quo baptizatus in albis sedisti in urbe Roma et apostolorum et martirum limina circuisti, et hunc sedens tene labarum tuum, quod signo Christi ex auro et gemmis est pictum. Hoc labarum tenens in dextera tua demitte frenum equi, ut, quo eum duxerit angelus Dei, illuc eat; tu autem fixum cuspidem labari in terra sic trahe eum, ut semitam faciat transitus sui; per quam semitam exstrui facies muros et hanc veteranam civitatem et paene mortuam in iuvenculam suscitabis et tui nominis vocabulo nominabis, ita ut reginam illam facias omnium urbium. Erit enim in ea nomen domini Iesu Christi magnificum et erunt in ea templa Dei ad honorem omnium sanctorum constructa et filii tui post te et filii filiorum tuorum regnabunt in ea.

---

Aldhelm, Ald. Virg. Prosa. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
