# Ald. Virg. Prosa 209-216

Aldhelm, Ald. Virg. Prosa, 209 to 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/209

Evigilans autem Constantinus statim ad ecclesiam perrexit indicansque episcopo civitatis, viro sancto nomine Sisinnio, somnium, quod prius viderat, et offerens Deo munera et communicans sacramentum dominicum ascendit equum et perrexit , quo eum duxit angelus domini atque per semitas labari fundamenta creverunt. Appellata est autem civitas Constantini, quod graeco sermone interpretatur Constantinopolis , usque in hodiernum diem. Igitur Silvester transacto pontificatus officio et consummato vitae curriculo cum palma virginitatis scalam Iacob ascendens angelorum coetibus admiscitur et beato supernorum consortio feliciter perfruitur. XXVI. AMBROSIVM vero superni nectaris ambrosia redolentem sub taciturnitatis velamento delitescere non patiar, cuius mellifluam dogmatum dulcedinem et purae virginitatis praerogativam pulchra praesagia portendebant, siquidem, infantulus cum in cunis supinus quiesceret, ex improviso examen apium ora labraque sine periculo pausantis | complevit, quae ingrediendi et egrediendi per tenera pueruli labella certatim vices frequentabant ac demum genitore Ambrosio eventum rei praestulante et, a berna, quae altrix infantis fuerat, ne abigerentur, imperante supernis caeli climatibus per aethera evolantes catervatim mortalium visus aufugiunt. Qualis autem vel quantus idem patriarcha virtutum gloria et miraculorum signis effulserit, neminem reor expertum, nisi qui gesta conversationis illius a Paulino, viro venerabili, digesta didicerit. NEC pudeat, Christi caelibes strictis pudicitiae legibus lascivam naturae petulantiam coartantes corporeosque titillationum gestus velut indomitos bigarum subiugales ferratis salivaribus refrenantes Toronici reminisci pontificis; quem antequam regenerantis gratiae vulva parturiret et sacrosancti baptismatis rudimenta cognosceret, in catacuminorum gradu et competentium statu stipem pauperculis porrigentem agapemque egentibus erogantem, cum nocturnae membra quieti dedisset, caeleste beavit oraculum, quique pro adepta integritatis corona et fausta virginitatis infula, quas velut regale diadema ac gemmatas crepundiorum lunulas indefessis viribus meta tenus servare satagebat, miris virtutum signis effulsisse memoratur. Etenim catacumini cadaver, quem dira, ut dicunt, fortunae ferocitas et parcarum grassatrix nulli parcentum atrocitas, immo gelidae mortis inclementia regenerantis gratiae sacramento privatum perniciter oppresserat, de porta mortis redivivum erexit ad lumina vitae.

---

Aldhelm, Ald. Virg. Prosa. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
