Latin
245 to 250
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 245-250
Not analysed yet
Nam cum gratuita supernae liberalitatis munificentia mactus puer pollesceret et secundis meritorum successibus per augustum Hesperiae regnum late crebresceret, haud frustra cum advocato et redemptore nostro felix vocabuli privilegium participavit, de quo lactantes evangelici consona vocis armonia psallentes concorditer cecinerunt: Bene dictus, qui venit in nomine domini. Cuius rei regulam nostra quoque mediocritas autentica veterum auctoritate subnixa in sacrosancta palmarum sollemnitate binis classibus canora voce concrepans et geminis concehtibus Osanna persultans cum iocundae iubilationis melodia concelebrat. Igitur praefatum Christi tironem propter incorrupta et iugiter stellantia immarcescibilis pudicitiae serta sanctae trinitatis tutela protectum profetica signa sequebantur et superna miracula caelitus comitabantur, siquidem post deruta simulacrorum sacella et dissipatas fanaticae gentilitatis caeremonias, quae vitam veritatis expertem fato fortunae et genesi gubernari iuxta mathematicorum constellationem |arbitratur, bissena construxisse coenubia scribitur, in quibus opulenta sanctae conversationis lucra et copiosa animarum emolumenta orthodoxis dogmatibus ubertim acquisita Christo provenerunt, quae dominicae gnarus cultor vineae velut maturescentes palmitum botros ac rubicundos sarmentorum racemos evangelica falce succidens refertis fiscellis onustisque corbibus ad praelum calcandos et ecclesiae torcularibus regulariter exprimendos advexit, ut merulenta defecati nectaris defruta apothecis caelestibus recondenda et angelicis cauponibus committenda feliciter inferret, quatenus supernorum convivia huiuscemodi muneribus de terreno nundinarum mercatu allatis gratulabunda glorificarentur . XXXI. MAGNA est igitur puritatis praerogativa, quam qui amittere per vim compellatur, si ob hoc humanum exosus consortium communi vita sponte caruerit, apud. CXLIIII. milia virginale carmen canentia in caelesti contubernio gratulabitur gloriosus, quod Eusebius, Graecorum historiografus, virgines Deo devotas fecisse testatur ,quae se pro integritatis pudicitia conservanda rapaci gurgitis alveo per praeceps immerserunt; unde quidam patrum propria, inquit, manu perire non licet absque eo, ubi castitas periclitatur. O mirandum negotium et propemodum investigabile decretum :ceteris facinorum flagitiis, quae mundi statum lugubriter conturbant, cum quispiam mancipari invitus cogitur et spreto libertatis arbitrio reatum sceleris perpetrare compellitur ,si sub praetextu cavendi noxam et declinandi delicta quolibet exitii genere vim vitae crudeliter intulerit, extraneus ab ecclesiae societate inter biothanatos reputabitur !