Latin
371 to 376
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 371-376
Not analysed yet
In priori quidem miraculo corbes et fiscillos imitatur evangelicos, in secundo lecithum olei et pugillum farinae ab Helia profeta fecundae benedictionis ubertate refertos aequiperat. XXXIX (XL). EXPLETIS igitur summatim masculini sexus exemplis, qui nequaquam nutabundo integritatis fundamento castae conversationis structuram sustentabant ,ad inclitas itidem secundi sexus personas, quae in sanctae virginitatis perseverantia inflexibili mentis rigore usque|quaque duruerunt, verborum gressibus gradatim spatiantes ab isdem pulcherrimos pudicitiae flores feliciter carpere contendamus, quatenus aeternae beatitudinis coronam, illo clementer amminiculum patrocinii praestante ,qui virgo ex virginis alvo nasciturus protoplausti piacula expiavit et totius mundi statum profligatis tenebrarum principibus beavit, inextricabili plecta plumemus et, quemammodum pridem ex utroque testamentprum tenore principalis sexus exempla congessimus, cui potissimum prae ceteris virtutum charismatibus virginale propositum superni atria paradisi et caelestis regni vestibula patefecit, eodem modo in feminini sexus prosapia, sicut infra experimentis adstipulabimur, uberrima pudicitiae documenta solerter enucleare nitamur. (XL). EN, ut supra retulimus, beata Maria, virgo perpetua, hortus conclusus, fons signatus, virgula radicis, gerula floris, aurora solis, nurus patris, genetrix et germana filii simulque sponsa ac felix bernacula, sanctarum socrus animarum, supernorum regina civium, columba inter. LX. reginas et bis quadragenas pelices, propter perenne puritatis privilegium obsidem saeculi, monarchum mundi, rectorem poli, redemptorem soli archangelo pronuntiante, paracleto obumbrante praecordiis trepudiantibus feliciter suscipere meruit. Verum mihi de Mariae perpetua virginitate, quae ante sacri seminis receptaculum virgo favorabilis exstitit et post caelestis puerperii praeconium virgo favorabilior permansit, sollicite scribenti repente ad memoriam rediit, quomodo Caecilia ,virgo sacratissima, indultae iugalitatis consortia ac pacta proci sponsalia obtentu castitatis refutans velut spurca latrinarum purgamenta laudabili spiritus fervore contempserit ,despexerit, respuerit; quae, licet organica bis quinquagenis et ter quinis sonorum vocibus concreparet armonia, acsi letiferos Sirinarum concentus, cum inexpertos quosque ad vitae pericula pellexerint, sub praetextu integritatis surdis auribus auscultabat.