Latin
392 to 398
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 392-398
Not analysed yet
Iustina vero non solum integritatis gloria fine tenus favorabiliter praedita permansit ,verum etiam ad capissendam passionis palmam adamante durior diversis tormentorum cruciatibus macerata non cessit, quia invictae mentis fundamina nequaquam arenosis sablonum glareis ultro citroque nutabundis sub|diderat, sed editam aulae structuram, ut ille sapiens, quem evangelicum describit oraculum, robustissimae petrae imposuit; quae dum crudis nervorum flagris truciter caederetur et crebris palmarum contusionibus exalaparetur, tandem in sartaginem ferream sevo et pice crepitantem, ut in tanto tormento tenerrima virgo torreretur, scandere iussa est. Sed Christus clementia sua solita, qua mediocribus consulens et contritis corde ultro misereri scit, flammantis foci potestatem compressit et ad inclitam nominis sui gloriam virgineos artus ab ingruenti sartaginis exitio potenter protexit. Postremo Claudio Caesare ultroneos Dei martires ergastuli squaloribus cruciante et edictis crudelibus ad delubrorum caeremonias cogente sententiam decollationis accipiens una cum Cypriano non iam necromantia freto, sed pontificatu praedito sacrosancto cruoris ostro purpurescit. XLIIII. QVID vero beatam Eugeniam loquar perennis pudicitiae sertis coronatam et floridae virginitatis vexillo armatam? Cum litteris liberalibus imbuta omnes filosoforum sillogismos et Epicuri sectas atque Aristotelis argumenta simulque quinquennem Stoicorum taciturnitatem perfecte iuxta sofismatum disciplinas didicisset, a Philippo patre interpellata et a proco generosis orto natalibus ad nuptias petita ob potiorem virginitatis gloriam ut spurca sterquilinia sprevit, ut proiecta peripsema contempsit ,ut caccabatum furvae fuliginis atramentum exhorruit et ad maternum sanctae ecclesiae gremium, spreto basternae vehiculo et relictis parasitorum pedisequis, duobus tantum comitata spadonibus perrexit ibique baptismatis sacramentum perceptura ac coenubialis militiae tirocinium non muliebriter quaesitura rasis cincinnorum criniculis sub tonsura masculini sexus contra iura naturae sanctorum coetibus aggregatur et militonum Christi catervis sine castitatis cicatrice salvo pudoris signaculo adsciscitur. Quam cum omnis parentelae pia propinquitas et familiaris clientelae domestica sollicitudo fortuitis ademptam casibus arbitraretur et velut Proserpinam, ut |poetarum figmenta ferunt, a Plutone raptam lacrimosis singultibus lugubriter lamentaretur, statim a pithonibus et aruspicibus falsitatis deliramenta garrientibus, qui sibi prae ceteris mortalibus frustra latentium rerum peritiam applaudunt, stolida consulta poposcit; verum illis fribula scrupulum moventia confingentibus, quae profetica veritate veraciter caruerunt, solita Salvatoris clementia municipium in monte positum et lichinum sub modio coruscantem clam diutius delitescere non patitur, dum de scaevo infamis calumniae improperio latentis pudicitiae praeconium propalatur, quamvis auctor integritatis virginale munus clanculis occultare latebris deliberaret et divinae dumtaxat maiestatis notitiae, cui abdita secretorum arcana produntur, cognitum fore satageret.