Latin
413 to 419
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 413-419
Not analysed yet
Nam post rumigerulae virginitatis gloriam, qua carnalis cloacae spurcitias exhorruit et nuptialis copulae contubernia sprevit, ad gloriosam martirii palmam feliciter pervenit. XLVII. PORRO Scolastica ac Cristina simulque Dorothea apud Caesariam oriunda in provincia Cappadocia, licet dispari saeculorum serie sequestrentur, pari tamen integritatis tiara a Christo coronabantur. Quarum prima sub confessionis titulo, licet cruentae passionis occasio defuisset, in consortio catholicorum laudabiliter degebat et in tam praecelso puritatis fastigio fulminavit, ut, cum unicus germanus, quem subnixis precibus unius noctis intercapidinem importune poposcerat, obtemperare per|tinaciter reluctaretur, statim profusis lacrimarum fontibus serenitatem aetheris in procellarum turbines commutans et tonitrua fragore horrisono orbem trementem terrentia concitans simulque igniferas fulminum coruscationes eliciens mirum mundo spectaculum exhibuerit . Secunda autem in tantum divinae caritatis faculis accensa, etiam antequam baptismi rudimenta susciperet, fuisse memoratur, ut statim ab undecimo aetatis anno fanaticae superstitionis contemptrix et supernorum decretorum cultrix extitisse narretur. Cuius pater in palatio magistri militum officio fungens, cum eadem sobolem suam liberalibus sofismatum disciplinis imbueret, turrem eidem minaci proceritate in edito porrectam et forti liturae compage constructam erexit, in qua cum bis senis puellis, iuxta ritum indegitamentorum timiama diis ut adoleret et holocausta turificaret ,a patre culturis delubrorum dedito inconsulte cogeretur; sed cum se ab unica filia merito spretum comperisset et deauratas simulacrorum effigies, Iovis scilicet et Apollinis simulque Veneris, stuprorum amatricis, minutatim in frusta confractas animadverteret, ilico diversa tormentorum genera eandem filiam nexatura cruentus carnifex et truculentus parricida potius quam pius pater crudeliter machinatur. Verumtamen mens Deo dedita nec olidos ergastulorum squalores horrescit nec scopulum collo conexum et marinis gurgitibus immersum pavescit nec sudibus crudeliter tenerrima membra caedentibus mollescit nec venusti capitis deformatio, quamvis flava caesaries raderetur et per publicum decalvata traheretur, statum cordis inclinat nec torrida fornacis incendia Chaldaici regnatoris machinas aequiperantia obstipuit nec venenatos aspidum rictus, quas marsi incantationum carminibus irritabant, pavefacta puella pertimescit: immo haec omnia Christo patrocinium praestante salvo pudoris thesauro feliciter supera(vi)t; postremo geminis spicularum vulneribus sauciata et purpureo perfusa cruore pro Christo martirizavit.