Latin
47 to 64
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 47-64
Not analysed yet
(XLIII.) Quod sancta Eugenia ob integritatis castimoniam conservandam sub tonsura virili militonum Christi catervis adscisceretur. –XLV. (XLIV.) Quod sancta Agnes in scammate martyrum legitime decertans purpureo cruoris murice rubuerit. –XLVI. (XLV.) Quod Tecla et Eulalia post virginale bravium feliciter martyrio coronarentur. –XLVII. (XLVI.) Quomodo Scolasticam in Italia, Dorotheam in Cessaria simulque Christinam pudicitiae preconia celebrarent. –XLVIII. (XLVII.) Qualiter Constantina, Constantini imperatoris filia, innumeras virginum catervas ad praecelsum puritatis fastigium erexerit. –XLIX. (XLVIII.) Quod Eustochiae et Demetriadis rumor ob castimoniae coronam creber et celeber apud Europam haberetur. –L. (XLIX.) De horrenda trium germanarum vexatione Chionae et Hirenis atque Agapae, quas Dioclitianus imperator tortoribus torrendas tradidit. –LI. (L.) De duabus virginibus, Rufina et Secunda, qualiter in agonia passionis martyrizando triumphaverint. –LII. (LI.) Quomodo sacratissimae Christi tirunculae ,Anatolia et Victoria, roseo cruoris ostro rorantes constanter Romae martyrizaverint . –LIII. (LII.) Quod Ioseph ac David nec non et Samson, antequam conubii nexibus nodarentur, praecipuo virtutum praeconio claruerint. –LIV. (LIII.) Quod per Abel passio Redemptoris nostri, per Melchisedech autem superni pontificatus infula praefiguretur. –LV. (LIV.) Quod sacra virginitas non ornamentis corporalibus, sed spiritalibus oporteat gloriari. –LVI. (LV.) Quid beatus Cyprianus de virginibus, quae saeculariter comuntur, depromserit. –LVII. (LVI.) Quod Iudith Holofernem, Assyriorum principem, crepundiis corporalibus captum obtruncaverit. –LVIII. (LVII.) De habitu indisciplinatorum; quod virginitatis castimonia plus in arbitrio mentis quam carnis consistat . –LIX. (LVIII.) Apologitica excusatio dilati codicelli. –LX. (LIX.) Quod virginitatis praeconium, sicut in presenti opusculo rethoricis relatibus digestum est, ita in futuro opere metricis carminibus expolietur. REVERENTISSIMIS CHRISTI VIRGINIBVS OMNIQVE DEVOTAE GERMANITATIS AFFECTV VENERANDIS ET NON SOLVM CORPORALIS PVDICITIAE PRAECONIO CELEBRANDIS, QVOD PLVRIMORVM EST, VERVM ETIAM SPIRITALIS CASTIMONIAE GRATIA GLORIFICANDIS, QVOD PAVCORVM EST, HILDILITHAE, REGVLARIS DISCIPLINAE ET MONASTICAE CONVERSATIONIS MAGISTRAE, SIMVLQVE IVSTINAE AC CVTHBVRGAE NEC NON OSBVRGAE .