Latin
503 to 511
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 503-511
Not analysed yet
In apocalipsi: Mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum. –Fugiant castae virgines et pudicae incestarum cultus, habitus impudicarum, lupanarum insignia, ornamenta meretricum! Et alibi Ceterum, inquit, si tu te sumptuosius comas et per publicum notabiliter incedas, oculos in te iuvenum illicias, suspiria adolescentium post te trahas, concupiscendi lubidinem nutrias, sperandi fomenta succendas, ut, etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas et velut gladium te et venenum videntibus exhibeas, excusari non potes, quasi mente casta sis et pudica. Redarguit te cultus improbus et impudicus ornatus nec computari iam potest inter virgines Christi, quae sic vivit, ut possit adamari. Hactenus Cyprianus. Numquid ille conditor et creator omnium Deus hirsutas bidentum lanas et setosa vervecum vellera non potuit rubro conquilii sanguine aut cruento bacciniorum fuco inficere seu certe purpureis tincturae muricibus naturaliter colorare, si hoc nostris usibus commodum et utilitati profuturum solerti praescientia providisset, ut illud veraciter impleretur, quod per ironiam a poeta fallaciter cautum est: Nec varios discet mentiri lana colores, Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti Murice, iam croceo mutavit vellera luto; Sponte sua sandix pascentes vestiet agnos? Et quid ille, de quo dictum est: qui vivit in aeternum, creavit omnia simul, cum conderet orbem, originaliter creare nequiverit, 〈quod〉 nunc mortalium industria stolidis et superfluis adinventionum argumentis addere et amplificare contendit? Unde inclitus idem Cyprianus, Punicorum pontifex, infit: Neque enim Deus coccineas aut purpureas oves fecit aut herbarum sucis et conquiliis tingere et colorare lanas docuit. Nam quippiam in rerum visibilium plastica humanae naturae necessarium omnipotentem reliquisse infectum atque imperfectum catholicae fidei regula refragatur. Sed quid mirum, si apostolorum oracula et iurisperitorum scita praefatas fribulorum naenias |abominentur, cum etiam gentiles gentilibus et paganis pagani quasi ridiculosum subsannantis gannaturae opprobrium legantur improperasse hoc modo cum infami proverbiorum elogio cachinnantes ac cavillantes: Vobis picta croco et fulgenti murice vestes; Et tonicae manicas et habent redimicula mitrae?