# Ald. Virg. Prosa 529-536

Aldhelm, Ald. Virg. Prosa, 529 to 536. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/529
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/529

Sic autem ad cordis penetralia cuncta recurrunt, Ut plerumque animus sit sine carne reus, Cum, quod ab intacto submotum est corpore, solus Concipit et tectis motibus intus agit. | Denique praefatus Punicorum praesul Virginitas, inquit, carnis corpus intactum, virginitas animae fides incorrupta; item Prosper Carnis, inquit, virginitas intacto corpore habetur, Virginitas animi est intemerata fides, Qua sine corporei nil prodest cura pudoris; Sed mentis pietas auget utrumque bonum. LIX. IGITVR digesto pulcherrimae virginitatis libello licet mediocriter urbano stilus iam finem quaerit et dictandi tenor terminandus est, quia illustris contionator Tempus, inquit, loquendi et tempus tacendi. Non enim aliud quodlibet munusculum plus ratum et gratum virginibus Christi fore credideram, quam ut pudicis pudicitiae praemia promerentur et mundis munditiae munera mitterentur. Fateor caritati vestrae, quod hoc opusculum, licet constet minusculum, pastoralis curae sarcina gravatus negotiorumque terrenorum ponderibus oppressus ita perniciter, ut sategistis, dictare vobisque destinare nequiverim, quia securae quietis spatium et morosam dictandi intercapidinem scrupulosa ecclesiastici regiminis sollicitudo denegabat et tumultuans saecularium strepitus obturbabat. Otium namque clandistinae quietis et remotio secretae solitudinis largam scribendi materiam dictantibus affatim conferunt, sicut econtrario verbosa garrulorum loquacitas et infesta saecularium negotia, quae contemptibilibus ecclesiae apostolus dispensanda praecipit, violenter auferunt. Non enim ut Origenes, inclitus Graecorum dedasculus, qui tertio ineunte aetatis lustro omnes propemodum philosophorum disciplinas, hoc est arithmeticam, geometricam, musicam, astronomiam, astrologiam et mechanicam, in pubertatis principio perfecte consummavit, dictandi tenorem notariis excipientibus et antiquariis describentibus usurpare praesumpsimus. His ergo de causis epistolarum vestrarum debita vicissitudo quasi quodam dilationis obstaculo tricabatur, quae meorum foenus votorum hactenus infectum arguebant, praesertim, ut dixi, diversarum rerum distentionibus fessae mentis cervicem gravi | fascis sarcina deprimentibus; hac morosa tricatione evenit, ut pollicita codicelli rescriptio tanto temporis intervallo protelaretur.

---

Aldhelm, Ald. Virg. Prosa. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
