Latin
537 to 542
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 537-542
Not analysed yet
Rimosa namque fragilis ingenii barca dirae tempestatis turbine quassata, licet laborante lacerfeorum remigio, optatum silentii portum sero attigit; sed tamen nostrae rusticitatis stipulatio superno Christi patrocinio freta fiducialiter confidit, quod nostrarum carbasa antemnarum prosperis ventorum flaminibus sinuata quasi inter Scillam soloecismi et barbarismi barathrum indisruptis rudentibus feliciter transfretaverint, scopulosas quoque labdacismi collisiones et myotacismi voragines incautos quosque sine grammaticorum gubernaculo repertos ad erroris naufragia truciter trudentes minime perhorruerint. LX. PORRO quemammodum intactae virginitatis gloriam rethoricis relatibus favorabiliter venerari nitebar, sic itidentidem, si hoc carneum animae ergastulum ante fatis, ut dicitur, crudescentibus cassabundum non obierit ac dura Parcarum quies et ferreus leti somnus palpebrarum convolatus non tricaverit, heroicis exametrorum versibus eiusdem praeconium pudicitiae subtiliter comere Christo cooperante conabor et, velut iactis iam rethoricis fundamentis et constructis prosae parietibus, cum tegulis trochaicis et dactilicis metrorum imbricibus firmissimum culmen caelesti confisus suffragio imponam. Verumtamen promissum sequentis eulogiae munusculum non aliter me spopondisse mementote, ni torpens nostrae mediocritatis ingenium, quod, quasi focus fulvis favillarum cineribus coopertus, si non fuerit sciscitandi aut scribendi fomite succensum, frigenti tepore tabescit, iteratis totidem epistolarum scriptis instigare dignemini ,quod praecedentem libelli textum nequaquam lepida urbanitatis facundia digestum fidenter impetrare merebamini. Etenim frustra sequentis opusculi sarcina desudans laboriosis oneribus non lassescere nitar, nisi praecedentis scripturae stilum vestrae sagacitati fore ratum experiar, potissimum cum metrica leporis elegantia et rethoricae disertitudinis eloquentia |tantum altrinsecus discrepent, quantum distat dulcis sapa a merulento temeto. Hactenus interea formosae virginitatis speciem et venustum pudicitiae vultum componens diversis virtutum coloribus quasi fucorum floribus depinxi, quemammodum solent nobilium artifices imaginum et regalium personarum pictores deauratis petalis toracidas ornare et pulcherrima membrorum liniamenta fabrefactis cultibus decorare, cum tamen idem opifices plerumque turpi natura corporis deformes et contemptibiles existant, magisque iconisma regale compto stemmate depictum laudatur, quam dispicabilis persona pictoris veneratur; qua de re sedis apostolicae praesulem reor dixisse: Pulchrum depinxi hominem pictor foedus aliosque ad perfectionis litus dirigo, qui adhuc in delictorum fluctibus versor.