# Ald. Virg. Prosa 70-73

Aldhelm, Ald. Virg. Prosa, 70 to 73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/70

III. ET quidem universa haec, quae per gimnosofistas exerceri deprompsimus inter scolares saecularium disciplinas, apud vestri discipulatus industriam non exterioris hominis motibus aguntur, sed interioris gestibus geruntur, siquidem microcosmum id est minorem mundum ex duplici et gemina materiae substantia constare vestrae sagacitatis solertiam non arbitror latere, quin potius, sicut exterioris hominis natura, qui in propatulo formatus visibiliter conspicitur, haud difficillime deprehendi potest, ita interioris qualitatem, qui caelesti afflatus spiraculo iuxta geneseos relatum creditur, a vestra prudentia membratim et particulatim subtiliter investigatam reor. Etenim celeberrimus ille nominis Christi gerulus ad exemplum militiae Christianorum agonem protulit gimnicorum dicens: Et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam et alibi: non quasi aerem verberans. Et quamvis gimnicorum exempla, qui agilitate corporis theatrales populi pompas et praeconia circensium adipiscuntur, rite congruant ad comparationem eorum, qui per ampla scripturarum stadia decurrentes sagacissimam animorum industriam et vivacis ingenii qualitatem assidua lectionis instantia exercere noscuntur, IV. ast tamen solertissimae apis industriam praedictis exemplorum formulis coaptari posse uberrima rerum experimenta liquido declarant, quae roscido facessante crepusculo et exorto limpidissimi solis iubare densos extemplo tripudiantium turmarum exercitus per patentes campos gregatim diffundunt, modo melligeris caltarum frondibus seu purpureis maluarum floribus incubantes mulsa nectaris stillicidia guttatim rostro decerpunt et velut lento careni defruto, quod regalibus ferculis conficitur, avida viscerum receptacula certatim implere contendunt, modo flavescentes saliculas et crocata genestarum cacumina circumvallantes fertilem praedam numerosis erurum et coxarum oneribus advehunt, quibus cerea castra conficiunt, modo teretes hederarum corimbos et levissimos florentis tiliae surculos constipantes multiformem favorum machinam angulosis et opertis cellulis construunt, cuius artis molimen egregius poeta metrica facundia fretus catalectico versu creditur cecinisse, cum diceret Cerea gemmatis flavescunt mella canistris et infra brachicatalecto sive colopho Collucentque suis aurea vasa favis.

---

Aldhelm, Ald. Virg. Prosa. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
