# Chart. Ald. 40-41

Aldhelm, Chart. Ald., 40 to 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/chart-ald/40

Unde poscente a nobis religione vestra, ut auctoris nostri, beati Petri, apostolorum principis, vice, cui creator et redemptor noster, Dominus Iesus Christus, claves ligandi atque solvendi in terra caeloque dignatus est impertire, cuius et nos, licet impares, ministerio fungimur et ecclesiam eius Dei dignatione disponimus, monasterium beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod Meldum religiosae memoriae condidit, quod etiam nunc Meldumesburg vocatur, situm in provincia Saxonia, atque aliud monasterium, quod in honore Sancti Iohannis Baptistae est in eadem provincia positum iuxta fluvium, qui vocatur Fron, quae tuam religionem Deo cooperante provide dispensare multorum veridica relatione ad nos pervolante agnovimus, apostolicis privilegiis roboremus, piae devotioni facientes assensum hortamur vos, in Dei laudibus et orationibus studiosos atque pervigiles, abstinentiae , castimoniae, purificationi tenaciter inhaerentes, hospitalitatis atque humanitatis officiis deditos ac devotos, obedientiae atque humilitatis Christi existere vos amatores, circa invicem pia caritate concordes mandatis spiritalibus et sanctorum patrum regulis serviendo apostolicae fidei rectitudinem illibate servare, bonis studiis operam dare, humanitatem egentibus et peregrinis impendere, ecclesiarum Dei praesulibus et sacerdotibus venerationem debitam exhibere, Deo vacare, saeculares curas et quaestus effugere , temperantiam et paupertatem diligere, psalmis et ymnis spiritalibus atque orationibus assiduis cum Deo colloquium inserere, abstinentiam tamquam purificationem corporis in cunctis vitae studiis adhibere, in omnibus Dei mandatis alterutros excitare et proficientes in melius aemulari, sollicitos circa sui salutem esse et in Dei praesidio confidere, immaculatos vos non solum a contagione carnali, sed etiam a sermonibus et cogitationibus noxiis custodire, ut castitas atque sobrietas corporis simul et spiritus vestri ante Dei oculos luceat, quatenus et interior homo gratia virtutis illustretur et exterior bonae conversationis atque opinionis laudem optineat. Quia igitur talibus oportet et debetur pontificalis indulgentiae beneficium, praesentibus apostolicis privilegiis praedicta venerabilia monasteria decernimus munienda, quatenus sub iurisdictione atque tuitione eiusdem, cui et nos deservimus, auctoris nostri, beati Petri apostoli, et eius, quam dispensamus, ecclesiae et nunc sint et in perpetuum permaneant, sicut tua religio petiit, nulliusque alterius iurisdictioni sint subiecta nec quisquam episcoporum aut sacerdotum vel cuiuslibet ecclesiastici ordinis clericus quoquo tempore in ea sibi qualemcumque iurisdictionem defendere aut susceptionem vel quaelibet munuscula a religiosa congregatione extorquere vel exposcere praesumat neque in eorum oratorio episcopalem cathedram constituere aut missarum sollemnia ibidem gerere, praetersi a religioso abbate et congregatione ascitus advenerit.

---

Aldhelm, Chart. Ald.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
