Latin
52 to 55
Aldhelm, Chart. Ald. 52-55
Not analysed yet
Si quis vero contra haec tam illustrium personarum decreta moliri machine tur et sacra praesentis scedulae scita praevaricari praesumpserit, sciat se ante terribilem divinae maiestatis thronum cum praevaricatoribus praeceptorum Domini lugubri dampnationis iudicio percellendum. Sunt autem haec nomina monasteriorum: Maldubesburg ,Froom, Bradanford. Scripta est huius confirmationis cartula anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi. DCC°V° indictione III. Subscripserunt Ina rex, Danihel episcopus, Ethelfrid patricius.