# Epit. tract. Ald. 15-28

Aldhelm, Epit. tract. Ald., 15 to 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/epit-tract-ald/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/epit-tract-ald/15

In eodem nihilominus apocalipseos oromate septena voluminis signacula cenere promeruit, quae solus leo de tribu Iuda aperire nativitatis et passionis praerogativa potuit. Etenim nisi quis eum solvisse crediderit, obtunsis optutibus velut epilenticus aut scotomaticus opaca prophetarum contemplabitur. Idem etiam ectasi.VII. aurea candelabra et totidem sidera in dextera habentis contemplabitur; illud quoque exodi candelabrum a praedicto numero minime discordare sentio. Fundamenta quoque civitatis Dei.VII. epistularum canonicarum rivulis sunt irrigata. Nam summus auctor.VII. fragminibus panum crescentibus.IV. milia virorum satiasse legitur,.VII. quoque cistellas reliquiis replevisse. Nec non et illa iubeleorum festivitas septenis annorum ebdomadibus celebrata non nescitur. Porro pentecostes solemnitas reciproca.VII. ebdomadarum vicissitudine nonne huiusmodi laterculum adstipulari dinoscitur? LXX quoque linguarum loquelae deciesque septena progenies bellicosi Gedeonis a tiranno Abimelec prostrata, cui ramnorum surculus sub tipo antixp̃i assimulabatur. Caelesti etiam claviclario sciscitanti, quoties vincula delinquentibus enodanda forent, redemptor noster respondit: 'Non solum usque septies sed usque septuagies septies' id est quinquagies novem et quinquies octoni, quae in unum redacta quadringenti nonaginta calculantur. Undecies quoque septenaria propago ab ortu mundi usque ada caelestis puerperii cunabula concatenationem accipit, quam Antiochensis medicus a prole Dei inchoans decursis.LXXVII. laterculis generationum protoplastum terminum posuit, quod praefigurabatur relatione historica: Septies vindicabitur de Cain, de Lamec uero LXXes VIIes. Quid, inquam, ille nepos Abrabae nonne septies iteratis incurvationum vicibus cernulus inclinabatur? lllustris autem vir desideriorum.LXX. ebdomadibus usque ad cunas bethleemitici ducis porrectis declarat xp̃i adventum boc est evolutis.XCVIII. lustrorum circulis, quod est a XXo anno Artarxerxis, regis Persarum, decuplato videlicet Septenario, tunc existente olimpiade LXXXIV usque in annum.XV. Tiberii solares supputantur anni. CCCCLXXV. id est iuxta lunarem calculationem.CCCCXC. adiectis quadrantibus et embolismorum iucrementis. Sirorum quoque princeps nonne septenis vicibus formam regenerantis gratiae alveo Iordanis declaravit?

---

Aldhelm, Epit. tract. Ald.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
