# Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.103-104

Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis, Lines 1.103-1.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alfonsi/petri-alfonsi-disciplina-clericalis/1.103

XIV. Exemplum de puteo .
Quidam iuvenis fuit, qui totam intentionem suam et totum sensum suumet adhuc totum tempus suum ad hoc misit ut sciret omnimodam artem mulieris, et hoc facto voluit ducere uxorem. Sed primitus perrexit quaerere consiliumet sapientiorem illius regionis adiit hominem et qualiter custodire possetquam ducere volebat quaesivit uxorem. Sapiens vero hoc audiens dedit sibiconsilium quod construeret domum altis parietibus lapideis poneretque intusmulierem daretque sibi satis ad comedendum et non superflua indumenta faceretqueita domum quod non esset in ea nisi solum hostium solaque fenestra perquam videret, et tali altitudine et tali compositione per quam nemo possetintrare vel exire. Iuvenis vero audito consilio sapientis, sicuti ei iusserategit. Mane vero quando iuvenis de domo exibat, hostium domus firmabat, et similiter quando intrabat; quando autem dormiebat, sub capite suo claves[p. 19] domus abscondebat. Hoc autem longo tempore egit. Quadam vero diedum iuvenis ad forum iret, mulier sua, ut erat solita facere, ascenditfenestram et euntes et regredientes intente aspexit. Haec una die cum adfenestram staret, vidit quendam iuvenem formosum corpore atque facie. Quoviso statim illius amore succensa fuit. Mulier haec amore iuvenis succensaet ut supradictum est custodita coepit cogitare quo modo et qua arte possetloqui cum adamato iuvene. At ipsa plena ingenio ac dolositatis arte cogitavitquod claves domini sui furaretur dum dormiret. Et ita egit. Haec vero assuetaerat dominum suum unaquaque nocte vino inebriare, ut securius ad amicumsuum posset exire et suam voluntatem explere. Dominus vero illius philosophicisiam edoctus monitis sine dolo nullos esse muliebres actus coepit excogitarequid sua coniunx strueret frequenti et cotidiana potatione. Quod ut suboculo poneret, se finxit ebrium esse. Cuius rei mulier inscia de lectonocte consurgens perrexit ad hostium domus et aperto hostio exivit ad amicum. Vir autem suus in silentio noctis suaviter consurgens venit ad hostiumet apertum clausit et firmavit et fenestram ascendit stetitque ibi donecin camisia sua mulierem suam nudam revertentem vidit. Quae domum redienshostium clausum invenit; unde animo multum condeluit et tandem hostiumpulsavit. Vir mulierem suam audiens et videns ac si nesciret interrogavitquis esset. At ipsa culpae veniam petens et nunquam amplius se hoc facturampromittens nihil profecit. Sed vir iratus ait quod eam intrare non permitteret, sed esse suum suis parentibus ostenderet. At ipsa magis ac magis clamansdixit quod nisi hostium domus recluderet, in puteum qui iuxta domum eratsaliret et ita vitam finiret, sicque de morte sua amicis et propinquisrationem reddere deberet. Spretis minis dominus suae mulieris intrare nonpermisit. Mulier vero plena arte et calliditate sumpsit lapidem, quem proiecitin puteum hac intentione ut vir suus audito sonitu lapidis in puteum ruentisputaret sese in puteum cecidisse. Et hoc peracto mulier post puteum seabscondit. Vir simplex atque insipiens audito sonitu lapidis in puteumruentis mox et absque mora de domo egrediens celeri cursu ad puteum venit, putans verum esse [p. 20] quod mulierem audisset cecidisse. Mulier verovidens hostium domus apertum et non oblita suae artis domum intravit firmatoquehostio ascendit fenestram. Ille autem videns se esse deceptum inquit: Omulier fallax et plena arte diaboli, permitte me intrare et quicquid mihiforisfecisti me condonaturum tibi crede! At illa eum increpans introitumquedomus omnimodo facto atque sacramento denegans ait: O seductor, tuum esseatque tuum facinus parentibus tuis ostendam, quia unaquaque nocte es solitusita furtim a me exire et meretrices adire. Et ita egit. Parentes vero haecaudientes atque verum esse existimantes increpaverunt eum. Et ita mulierilla liberata arte sua flagitium quod meruerat in virum retrusit. Cui nihilprofuit, immo obfuit mulierem custodisse: nam iste etiam accidit cumulusmiseriae quod existimatione plurimorum quod patiebatur meruisse crederetur. Unde quidem bonis compluribus pulsus, dignitatibus exutus, existimationefoedatus ob uxoris maliloquium incestitatis tulit supplicium.

---

Alfonsi, PETRI ALFONSI DISCIPLINA CLERICALIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alfonsi.disciplina.html.
