Latin
Lines 1.105-1.107
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.105-107
Not analysed yet
Discipulus: Nemo est qui se a mulieris ingenio custodire possit, nisiquem Deus custodierit, et haec talis narratio, ne ducam uxorem, est magnadehortatio. Magister: Non debes credere omnes mulieres esse tales, quoniammagna castitas atque magna bonitas in multis reperitur mulieribus, et sciasin bona muliere bonam societatem reperiri posse, bonaque mulier fideliscustos est et bona domus. Salomon in fine libri proverbiorum suorum composuitviginti duos versus de laude atque bonitate mulieris bonae. Discipulusad haec: Bene me confortasti! Sed audisti tamen aliquam mulierem quae suisensus ingenium niteretur mittere in bonum? Magister ait: Audivi. Discipulus: Refer mihi de illa, quia videtur mihi res nova! Magister:
XV. Exemplum de decem cofris .
Dictum fuit mihi quod quidam Hyspanus perrexit Mech, et dum ibat pervenitin Aegyptum. Qui deserta terrae intrare volens et transire cogitavit quodpecuniam suam in Aegypto dimitteret. Et antequam dimittere voluisset, interrogavitsi aliquis fidelis homo esset in illa regione cui posset pecuniam suamcommittere. Et ostenderunt ei antiquum hominem nominatum probitate fidelitatis. Cui de suo mille talenta commisit. Deinde perrexit factoque itinere adillum rediit cui pecuniam commisit, et quod commiserat ab eo quaesivit. At ille [p. 21] plenus nequitia illum nunquam antea se vidisse dicebat. Ille vero sic deceptus perrexit ad probos homines regionis illius, et quomodotractavisset eum homo ille cui pecuniam commiserat, eis retulit. Vicinivero illius de eo talia audientes credere noluerunt, sed nihil hoc essedixerunt. Sed qui pecuniam perdiderat unaquaque die ad domum illius quiretinebat iniuste pecuniam, ibat blandisque precibus eum deprecabatur utpecuniam redderet. Quod deceptor audiens increpavit eum dicens ne ampliustale quid de eo diceret vel ad eum veniret; quod si faceret, poenas exmerito subiret. Auditis minis illius qui eum deceperat tristis coepit redire. Et in redeundo obviavit cuidam vetulae pannis heremitalibus indutae. Haecautem baculo suo fragiles artus sustentabat et per viam lapides laudandoDeum ne transeuntium pedes laederetur locabat. Quae videns hominem flentem--cognovit enim eum esse extraneum --commota pietate in angiportum vocavitet quid ei accidisset interrogavit. At ille ordine narravit. Femina veroauditis verbis illius hominis inquit: Amice, si vera sunt quae retulisti, feram tibi inde auxilium. Et ille: Quomodo potes hoc facere, ancilla Dei? At illa inquit: Adduc mihi hominem de terra tua, cuius factis et dictisfidem habere possis. At ille adduxit. Deinde decepti socio praecepit decemcofros exterius pretiosis depictos coloribus atque ferro deargentato ligatoscum bonis serraturis emere et ad domum sui hospitis afferre lapidibusquecomminutis implere. At ipse ita egit. Mulier vero ut vidit omnia illa quaepraeceperat esse parata ait: Nunc decem homines perquire, qui euntes addomum illius qui te decepit mecum et cum socio tuo deferant cofros, unuspost alium venientes ordine longo; et quam cito primus venerit ad domumillius hominis qui te decepit et requiescet ibi, veni et interroga pecuniamtuam! Et ego tantum confido in Deum quod reddita tibi tua pecunia erit. At ipse sicut vetula iusserat egit. Quae non oblita incepti quod praedixeratiter incepit. Et venit cum socio decepti ad domum deceptoris et inquit: Quidam homo de Hyspania mecum hospitatus fuit et vult Mech adire; quaeritqueantea pecuniam suam quae est in decem cofris servandam alicui bono hominidonec revertatur commendare. Precor itaque ut mei causa in aede tua illamcustodias; et quia audivi et scio te bonum hominem esse et fidelem, noloaliquem alium praeter te solum huius pecuniae commendationi adesse. Etdum ita loqueretur, [p. 22] venit primus deferens cofrum, aliis a longeiam apparentibus. Interim deceptus praeceptorum vetulae non oblitus postprimum cofrum sicut ei praeceptum fuerat venit. Ille vero qui pecuniamcelaverat, plenus nequitia ac mala arte, ut vidit hominem venientem cuipecuniam celaverat, timens ne, si pecuniam requireret, alius qui adducebatsuam pecuniam non committeret, contra eum ita dicendo perrexit: O amice, ubi fuisti et ubi tantum diutinasti? Veni et accipe pecuniam tuam meaefidei iam diu commendatam, quoniam inveni et amodo taedet me custodireillam! At ille laetus atque gaudens recepit pecuniam gratias agens. Vetulaautem ut vidit hominem pecuniam habentem, surrexit atque inquit: Ibimusego et socius meus contra cofros nostros et festinare praecipiemus. Tuvero expecta donec redeamus et bene serva quod iam adduximus! Ille autemlaetus animo quod acceperat servavit adventumque eorum --quod adhuc potest--expectavit. Et ita bono ingenio vetulae reddita fuit viro summa pecuniae.