Latin
Lines 1.122-1.124
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.122-124
Not analysed yet
[p. 27] Arabs castigavit filium suum: Fili, si fueris in via cum aliquosocio, dilige eum sicut te ipsum et non mediteris aliquem decipere, neet tu decipiaris, veluti duobus contigit burgensibus et rustico. Filius: Pater, refer mihi, ut aliquid utilitatis inde capiant posteri. Pater:
XIX. Exemplum de duobus burgensibus et rustico .
Dictum fuit de duobus burgensibus et rustico causa orationis Mech adeuntibusquod essent socii victus, donec venirent prope Mech, et tunc defecit illiscibus ita quod non remansit eis quicquam nisi tantum farinae qua solumpanem et parvum facerent. Burgenses vero hoc videntes dixerunt ad invicem: Parum panis habemus, et noster multum comedit socius. Quapropter oportetnos habere consilium, quomodo sibi partem panis auferre possimus et quodnobiscum debet, soli comedamus. Deinde acceperunt consilium huiuscemodiquod facerent panem et coquerent et dum coqueretur dormirent, et quisquiseorum mirabiliora sompniando videret, solus panem comederet. Hoc artificiosedicebant, quia rusticum simplicem ad huiusmodi ficticia deputabant. Etfecerunt panem miseruntque in ignem, deinde iacuerunt ut dormirent. Atrusticus percepta eorum astutia dormientibus sociis de igne extraxit panemsemicoctum et comedit et iterum iacuit. Sed unus de burgensibus sicut sompnoperterritus esset evigilavit sociumque vocavit. Cui alter de burgensibusait: Quid habes? At ille inquit: Mirabile sompnium vidi: nam mihi visumerat quod duo angeli aperiebant portas caeli et me sumentes ante Deum ducebant. Cui socius: Mirabile est hoc sompnium quod vidisti. At ego sompniavi quodego duobus angelis ducentibus et terram findentibus ducerer in infernum. Rusticus vero hoc totum audiebat et tamen se dormire fingebat. Sed burgensesdecepti et decipere volentes ut evigilaret rusticum vocaverunt. Rusticusvero callide et sicut territus esset, respondit: Qui sunt qui me vocant? At illi: Socii tui sumus. Quibus rusticus: Rediistis iam? At ipsi contra: Quo perreximus, unde redire debeamus? Ad haec rusticus: Nunc visum eratmihi quod duo angeli unum ex vobis accipiebant et aperiebant portas caeliducebantque ante Deum; deinde alium accipiebant duo alii angeli et apertaterra ducebant in infernum. Et his visis putavi neminem vestrum iam [p. 28] amplius rediturum et surrexi et panem comedi. --Et pater: O fili, sicevenit eis qui socium decipere voluerunt, quia suo ingenio decepti fuerunt. Tunc filius: Ita evenit eis, sicut in proverbio dictum est: Qui totum voluit, totum perdidit. Haec autem natura est canis, cui faverunt illi: quorumunus alii cibum auferre cupit. Sed si naturam cameli sequerentur, mitioremnaturam imitarentur. Nam talis est natura cameli, quando insimul daturpraebenda multis, quod nullus eorum comedet, donec omnes insimul edant; et si unus ita infirmatur quod nequeat comedere, donec removeatur aliiieiunabunt. Et isti burgenses postquam volebant animalis naturam sibi assumere, mitissimi animalis naturam sibi debuissent vendicare; et merito cibum amiserunt. Quin etiam hoc eis evenisse voluissem, quod magistro meo narrante iam dudumaudivi evenisse incisori regis pro discipulo suo Nedui, videlicet quodfustibus caederentur. Pater ad haec: Dic mihi, fili, quid audisti? Quomodocontigit discipulo, quoniam talis narratio animi erit recreatio? Filius: