# Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.127-137

Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis, Lines 1.127-1.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alfonsi/petri-alfonsi-disciplina-clericalis/1.127

Ad haec pater: Merito hoc illi accidit, quia si custodisset quod Moysespraecepit, ut diligeret fratrem suum sicut se ipsum, hoc ei non evenisset.
Castigavit sapiens filium suum: Vide ne imponas aliquod crimen sociotuo, serio vel ludo, ne ita tibi contingat, sicut duobus ioculatoribuscontigit ante regem. Ad haec filius: Narra mihi, pater, obsecro. Pater: Fiat.
XXI. Exemplum de duobus ioculatoribus .
Venit quidam ioculator ad regem. Quem vocatum rex cum alio ioculatorefecit sedere atque comedere. Sed qui prius aderat ioculator, coepit invideresupervenienti, quem rex iam sibi praeferebat et omnes aulici. Quod ne diuduraret, pudorem illi facere, ut sic saltem aufugeret, cogitavit. Itaquevescentibus aliis ossa latenter primus ioculator coadunavit et ante sociumposuit finitoque prandio in obprobrium socii coniectam struem ossium regiostendit et mordaciter inquit: Domine, socius meus omnium istorum ossiumvestituram comedit. Rex vero eum torvis oculis respexit. Accusatus autemregi ait: Domine, feci quod natura mea, id est humana, requirebat, quiacarnes comedi et ossa dimisi. Et socius meus fecit quod sua natura, videlicetcanina, requirebat, quia carnes comedit et ossa.
De largo, avaro, prodigo .
Dixit philosophus: Honora minorem te et da sibi de tuo, sicut tu visquod maior te honoret et de suo tibi tribuat.
Alius: Turpe quidem est multum diviti homini esse avarum, mediocri autemhomini pulchrum est esse largum.
[p. 30] Discipulus ait: Diffinitionem largi et avari et prodigi mihisubscribe. Pater: Qui dat quibus dandum est et retinet quibus retinendumest, largus est. Et qui prohibet quibus prohibendum est et quibus non estprohibendum, avarus est. Et qui dat quibus est dandum et quibus non estdandum, prodigus est.
De divitiis .
Ait alius philosophus: Noli associari rei deficienti, et ne postponaste associari rei crescenti.
Alius: Magis valet parva beatitudo quam plena domus auro et argento.

---

Alfonsi, PETRI ALFONSI DISCIPLINA CLERICALIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alfonsi.disciplina.html.
