# Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.14-17

Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis, Lines 1.14-1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alfonsi/petri-alfonsi-disciplina-clericalis/1.14

Balaam, qui lingua arabica vocatur Lucaman, dixit filio suo: Fili, nesit formica sapientior te, quae congregat in aestate unde vivat in hyeme. --Fili, ne sit gallus vigilantior te, qui in matutinis vigilat, et tu dormis. --Fili, ne sit gallus fortior te, qui iustificat decem uxores suas, tusolam castigare non potes. --Fili, ne sit canis corde nobilior te, quibenefactorum suorum non obliviscitur, tu autem benefactorum tuorum oblivisceris. --Fili, ne videatur tibi parum unum habere inimicum vel nimium mille habereamicos. Dico tibi:
I. Exemplum de dimidio amico .
Arabs moriturus vocato filio suo dixit: Dic, fili, quot tibi, dum vixi, adquisieris amicos! Respondens filius dixit: Centum, ut arbitror, mihiadquisivi amicos. Dixit pater: Philosophus dicit: Ne laudes amicum, donecprobaveris eum! Ego quidem prior natus sum et unius dimidietatem vix mihiadquisivi. Tu ergo centum quomodo tibi adquisisti? Vade igitur probareomnes, ut cognoscas si quis omnium tibi perfectus erit amicus! Dixit filius: Quomodo probare consulis? Dixit pater: Vitulum interfectum et frustatimcomminutum in sacco repone, ita ut saccus forinsecus sanguine infectussit. Et cum ad amicum veneris, dic ei: Hominem, care mi, forte interfeci;rogo te, ut eum secreto sepelias; nemo enim te suspectum habebit, sicqueme salvare poteris. Fecit filius sicut pater imperavit. Primus autem amicusad quem venit dixit ei: Fer tecum mortuum super collum tuum! Sicut fecistimalum, patere satisfactionem! In domum meam non introibis. Cum autem persingulos sic fecisset, eodem [p. 4] responso ei omnes responderunt. Adpatrem ergo rediens nuntiavit quae fecerat. Dixit pater: Contigit tibiquod dixit philosophus: Multi sunt dum numerantur amici, sed in necessitatepauci. Vade ad dimidium amicum meum quem habeo et vide, quid dicat tibi!Venit et sicut aliis dixerat huic ait. Qui dixit: Intra domum! Non esthoc secretum quod vicinis debeat propalari. Emissa ergo uxore cum omnifamilia sua sepulturam fodit. Cum autem ille omnia parata videret, remprout erat disseruit gratias agens. Deinde patri retulit quae fecerat. Pater vero ait: Pro tali amico dicit philosophus: Hic est vere amicus quite adiuvat, cum saeculum tibi deficit. Dixit filius ad patrem: Vidistihominem qui integrum sibi amicum lucratus fuerit? Tunc pater: Non vidiquidem, sed audivi. Tunc filius: Renuntia mihi de eo, si forte talem mihiadquisiero! At pater:
II. Exemplum de integro amico .

---

Alfonsi, PETRI ALFONSI DISCIPLINA CLERICALIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alfonsi.disciplina.html.
