# Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.161-173

Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis, Lines 1.161-1.173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alfonsi/petri-alfonsi-disciplina-clericalis/1.161

De consilio .
Philosophus ait: Cave consilium azimum, donec sit fermentatum.
Alius: Ne credas consilium monentis quod deneges alterius benefactum, quoniam qui denegat benefactum coram oculis omnia cernentis se accusat.
Alius: Si fueris in aliquo bono, ne pecces serva, quoniam saepissimemaximum comminuitur bonum vel amittitur.
De benefacto .
Interrogavit discipulus magistrum suum: Prohibuit philosophus benefactumdenegare; sed non divisit benefactum creatoris vel creaturae? Ad haec magister: Dico tibi quod ille qui denegat benefactum, denegat Deum; et ille qui nonobedit regi vel rectori, est inobediens Deo. Discipulus: Ostende mihi rationemquomodo hoc possit esse. Magister: Nullum benefactum procedit ex creaturaad creaturam nisi ex deo procedat; et illi qui denegant benefactum, suosdenegant benefactores et ita denegant Deum.
Item: Rex qui rector verax est, virga Dei in terra est; et ille quiobedit virgae, obedit rectori; et ille qui non obedit virgae, non obeditDeo.
De rege bono et malo .
Alius philosophus ait: Custodi te a rege qui ferus est ut leo, et cuilevis est animus ut puero.
Alius: Qui malum dicit de rege, ante tempus suum morietur.
Alius: Diutius patitur Deus regnum regis in sua persona peccantis, sibonus sit gentibus et mitis, quam faceret in sua persona iusto regi, simalus esset gentibus et crudelis. --Aristotiles in epistola sua castigavitregem Alexandrum ita dicens: Melius est cum paucis pace tuos regere quammagnam militiam tenere. --Item: Tene rectam iustitiam inter homines, etdiligent te; nec properes ulli reddere mutuum boni vel mali, quia diutiusexpectabit te amicus et diutius timebit te inimicus.
XXV. Exemplum de Mariano .
Plato retulit in libro de prophetiis quod quidam rex erat in Graeciasenex, gentibus crudelis. Huic crevit maximum multis e partibus bellum. Cuius ut sciret eventum, totius suae regionis et vicinae mandavit philosophos. Quibus congregatis ait: Videte quam magnum mihi et vobis ingruat bellum, quod propter meum credo evenire vobis peccatum. [p. 35] Sed si aliquidest in me quod sit reprehendendum, dicite et vestro iudicio corrigere festinabo. Philosophi: De criminalibus in corpore vestro nullum scimus nec quid nobiset vobis venturum sit cognoscimus. Sed hic prope viam trium dierum moraturquidam sapiens homo nomine Marianus, qui per spiritum sanctum loquitur. Ad eum ergo de philosophis vestris aliquos legate, per quos vobis quidin tota vita vestra sit venturum declarabit. His ita peractis septem philosophosad eum misit. Qui postquam quam prius inhabitaverat intravere urbem, desertamillius invenere maximam partem. Sed illis quaerentibus hospitium Marianidictum fuit quod ipse et multi de concivibus petiissent heremum. His auditisperrexerunt ad eum philosophi. Quos ut vidit sapiens ait: Venite venite, legati regis inobedientis! Deus enim ei in custodia diversas nationes subdidit, quarum non rectus gubernator, sed immitis exstitit. Deus tamen qui illumet illius subditos de eadem et non de diversa materia creavit, eius immoderatamdiu passus nequitiam multimodis correptionibus ut converteretur admonuit. Sed tandem omnino ad malum eius pertinaci animo in illius necem immisericordeset barbaras suscitavit gentes. Et hoc dicto tacuit sapiens homo. Quod audientesphilosophi mirabantur et universi qui aderant. Die autem tertia philosophisquaerentibus licitum repatriandi reverendus ille prophetico spiritu dixit: Revertimini, quoniam mortuus est dominus vester, et Deus iam novum regemibi imposuit qui sit rectus gubernator et mitis gentibus subditis. Auditistalibus de septem qui venerant philosophis tribus cum praedicto sapientein heremo remanentibus quatuor repatriaverunt. Qui omnia, sicut eis praedictumfuerat, vera et constituta invenerunt.

---

Alfonsi, PETRI ALFONSI DISCIPLINA CLERICALIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alfonsi.disciplina.html.
