Latin
Lines 1.174-1.176
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.174-176
Not analysed yet
Arabs dixit filio suo: Ne moreris in civitate regis, cuius dispensamaior fuerit quam redditus.
XXVI. Exemplum de duobus fratribus et regis dispensa .
Dictum namque fuit quod quidam rex suorum communi assensu procerum cuidamsuo familiari, quem antea cognoverat in saecularibus esse prudentem, totiusregni habenas commisit, qui totius provinciae redditus susciperet, placitatractaret, domum domusque ministros et dispensas ordinaret. Eius frateralterius regni dives mercator remotam incolebat civitatem. Qui perceptorumore de fratris sublimatione parato comitatu prout decuit [p. 36] utfratrem viseret, iter incepit. Praemisso tandem nuntio, ne subitus autimprovisus veniret, qui de adventu suo fratri referret, civitati in quafrater aderat appropinquavit. Audito fratris adventu frater occurrit eiet hilari vultu accurate eum suscepit. Transactis vero aliquot diebus, proviso tempore et loco, regi inter cetera quae sciebat placere, etiamsuum fratrem advenisse retulit. Cui rex: Si frater tuus tecum in meo regnoremanere adquieverit, omnia tecum illi --etiam mearum custodiam rerum �communia esse concedo. Quodsi laborem renuerit, in hac civitate largaspossessiones ei dabo et omnes consuetudines et quae mihi facere deberetcondonabo. Si vero demum tactus amore natalis soli repatriare voluerit, plurima vestimentorum mutatoria et quaecumque ei necessaria fuerint, largirecum habundantia. Auditis sermonibus regis frater fratrem convenit et quantadominus promiserat, ordine retaxavit. Cui frater: Si vis ut tecum morer, ostende mihi quanti sint redditus regis. Ipse autem omnes ostendit. Deindeinterrogavit quantas dispensas rex faceret. Quod et ipse indicavit. Tuncipse computavit cum fratre quod tantus erat redditus quanta et dispensa. Et dixit fratri: Amice, video quod tanta est regis dispensa quantus etredditus. Sed si surrexerit bellum regi vestro vel aliquid tale, unde procurabitmilites suos vel unde inveniet eis nummos? Frater: Aliquo consilio adquiremus. Cui frater: Timeo ne census meus sit pars huius consilii, et ideo vale, quia nolo hic amplius morari.