# Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.177-181

Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis, Lines 1.177-1.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alfonsi/petri-alfonsi-disciplina-clericalis/1.177

Dixit philosophus: Rex est similis igni: cui si nimis admotus fueris, cremaberis; si ex toto remotus, frigebis.
De familiaritate regis .
Arabicus interrogavit patrem: Si credidero verbis philosophi, nunquamfamiliaris ero regi. Cui pater: Fili, regi placere magna prudentia est. Filius: Pater, erudi me, quomodo, si oportuerit me regi servire, ut prudenset bene doctus valeam placere. Pater: Ad huiusmodi instructionem multaessent necessaria, quae modo ad memoriam non revocamus, et fortasse siperscriberentur, tibi pusillo in taedium verterentur. Sed de multis paucaet quae si observaveris erunt utilia referemus. Ad quem filius: Etsi arrectisauribus multa cupio, promissa tamen audiendi avidus vehementer efflagito. Pater: Qui vult regi esse familiaris, debet videre omni visu mentis quod, cum venerit ad regem, stare diu possit; nec unquam sedeat, donec rex praecipiat;nec loquatur nisi cum opus fuerit; nec moretur cum rege nisi ipse praeceperitmorari; et fideliter consilium taceat; et semper sit intentus audire quoddicit rex, ne oporteat regem bis praeceptum repetere; quodcumque praecipiatrex, faciat; sed caveat ne regi mentiatur, et videat quod regem diligatet sit ei obediens; nec unquam associet se homini quem rex odio habebit. Et cum haec omnia et multa alia fecerit, forsitan de rege [p. 37] non magnumhabebit proficuum. --Filius: Nihil peius contingit homini quam diu regiservire et nihil boni adquirere. Pater: Hoc multis iam evenit; et ideopraecipit philosophus ne quisquam nimis moretur in servitio regis. --Aliusphilosophus dixit: Qui servit regi ut ita dicam sine fortunio, hoc saeculumperdit et aliud.
De modo comedendi .
Filius: O pater, quare oblitus es dicere quomodo debet homo comederecoram rege? Pater: Non oblitus fui dicere, quia nulla differentia est intercomedere coram rege et alibi. Filius: Dic ergo quomodo ubique debeam comedere. Pater: Cum ablueris manus ut comedas, nihil tangas nisi prandium, doneccomedas; nec comedas panem priusquam veniat aliud ferculum super mensam, ne dicaris impatiens; nec tantum ponas bolum in ore tuo, ut micae defluanthinc et inde, ne dicaris gluto; nec glutias bolum priusquam bene fueritcommasticatum in ore tuo, ne straguleris; nec pocula sumas donec os sitvacuum, ne dicaris vinosus; nec loquaris dum aliquid in ore tuo tenueris, ne aliquid intret de gutture in intimam arteriam et sic sit tibi causamortis; et si videris bolum quod tibi placeat in parapside coram sodali, ne sumas, ne dicatur tibi prava rusticitas. Post prandium manus ablue, quia phisicum est et curiale; ob hoc enim multorum oculi deteriorantur, quoniam post prandia manibus non ablutis terguntur.

---

Alfonsi, PETRI ALFONSI DISCIPLINA CLERICALIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alfonsi.disciplina.html.
