# Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.18

Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis, 1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alfonsi/petri-alfonsi-disciplina-clericalis/1.18

Relatum est mihi de duobus negotiatoribus, quorum unus erat in Aegypto, alter Baldach, seque solo auditu cognoverant et per internuntios pro sibinecessariis mittebant. Contigit autem ut qui erat Baldach, in negotiationemiret in Aegyptum. Aegyptiacus audito eius adventu occurrit ei et suscepiteum gaudens in domum suam et in omnibus ei servivit sicut mos est amicorumper octo dies et ostendit ei omnes manerias cantus quas habebat in domosua. Finitis octo diebus infirmatus est. Quod valde graviter dominus deamico suo ferens ascivit omnes medicos Aegyptiacos, ut amicum hospitemviderent. Medici vero palpato pulsu, iterum et iterum urina respecta, nullamin eo agnoverunt infirmitatem. Et quia per hoc nullam corporalem agnovereinfirmitatem, amoris sciunt esse passionem. Hoc agnito dominus venit adeum et quaesivit si qua esset mulier in domo sua quam diligeret. Ad haecaeger: Ostende mihi omnes domus tuae mulieres, et si forte inter eas hancvidero, tibi ostendam. Quo audito ostendit ei cantatrices et pedissequas: quarum nulla ei complacuit. Post haec ostendit ei omnes filias: has quoquesicut et priores omnino reppulit atque neglexit. Habebat autem dominusquandam nobilem puellam in domo sua, quam iam diu educaverat, ut eam acciperetin uxorem; quam et ostendit ei. Aeger vero aspecta hac ait: [p. 5] Ex hacest mihi mors et in hac est mihi vita! Quo audito dedit ei puellam nobilemin uxorem cum omnibus quae erat cum ea accepturus. Et preterea dedit eiea quae erat daturus puellae, si eam acciperet in uxorem. His completis, accepta uxore cum his quae cum uxore acceperat et negotiatione facta rediitin patriam. --Contigit autem post haec ut Aegyptiacus omnia sua multismodis amitteret, et pauper effectus cogitavit apud se quod iret Baldachad amicum quem ibi habebat, ut sui misereretur. Iter ergo nudus et famelicusarripuit atque Baldach intempestae noctis silentio pervenit. Pudor autemei obstabat ne domum amici adiret, ne forte incognitus tali tempore domoexpelleretur. Templum ergo quoddam antiquum intravit ut ibidem pernoctaret. Sed cum ibi anxius multa secum diu volveret, occurrerunt sibi duo viriprope templum in civitate, quorum unus alium interfecit clamque aufugit. Multi ergo cives pro strepitu decurrentes interfectum repperierunt, etquaerentes quisnam homicidium perpetrasset, intraverunt templum speranteshomicidam ibidem reperire. Aegyptiacum vero illic reperierunt et sciscitantesab eo quisnam virum interfecisset, audierunt ab ipso quia ego illum interfeci. Paupertatem enim suam morte saltem finire vehementer cupiebat. Captus itaqueet incarceratus est. Mane autem facto producitur ante iudices et mortecondempnatus ducitur ad crucem. Multi vero de more accurrerunt, quorumunus fuit amicus eius cuius causa Baldach adierat. Qui acutius eum intuensdeprehendit esse amicum quem in Aegypto reliquerat. Reminiscens itaquebonorum quae sibi in Aegypto fecerat, cogitans etiam quia post mortem retribuereilli non poterat, mortem pro ipso subire se decrevit. Voce igitur magnaexclamavit: Quid innocentem condempnatis quove eum ducitis? Non mortemmeruit, ego virum interfeci. At illi iniecerunt manus in eum atque ligatumsecum ad crucem traxerunt aliumque a poena mortis absolverunt. Homicidavero in eodem agmine haec intuens gradiebatur atque secum ait: Hunc interfeciet iste dampnatur! Hic innocens supplicio deputatur, ego nocens libertatefruor! Quaenam causa est huius iniusticiae? Nescio nisi sola sit Dei patientia. Verum Deus, iudex iustus, impunitum scelus nullum dimittit. Ne igitur posteriusin me durius vindicet, huius me prodam criminis esse reum; sicque eos amorte absolvendo [p. 6] quod commisi luam peccatum. Obiecit se ergo periculodicens: Me me qui feci; istum dimittite innoxium! Iudices autem non parumadmirantes hunc alio a morte absoluto ligaverunt. Iamque de iudicio dubitanteshunc cum reliquis prius liberatis ante regem duxerunt eique omnia ex ordinereferentes ipsum etiam haesitare compulerunt. Communi itaque consilio rexeis omne crimen quod sibi imposuerant condonavit, eo tamen pacto ut criminissibi impositi causas patefacerent. At illi rei veritatem ei exposuerunt. Communi autem consensu omnibus absolutis indigena qui pro amico suo moridecreverat ipsum in domum suam introduxit eique omni honore pro ritu factoinquit: Si mecum manere adquiescis, omnia nobis prout decet erunt communia;si vero repatriare volueris, quae mea sunt aequa lance partiamur. At illenatalis soli dulcedine irretitus partem totius substantiae quam ei obtuleratrecepit sicque repatriavit. --His itaque sic relatis inquit filius ad patrem: Vix poterit talis reperiri amicus.

---

Alfonsi, PETRI ALFONSI DISCIPLINA CLERICALIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alfonsi.disciplina.html.
